Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
106
JPEG-Download
 

CAP. V. DE ASTRO N. GRAECOR.

106

ortu in occasum, altero per signa contrario, s tob. p. 57. Solem ob-liquum iter peragere per signiferum; hunc purissimum ignem,terra maiorem, terramque ideo coni instar umbram facere. Lu-nam plus habere de terra, cui propior est, lumen uero mutuaria sole. Sidera globosa , immobilem terram , p. 526. deficere solem,cum ante illum, ex ea parte, qua terras respicit, se opposuerit lu-na; lunam uero, cum in terrae inciderit umbram: quo circa tuncsolum hoc defectu laborare, cum plena fuerit , & per diametrumsoli obiecta sit. latitudine sua modo ad australem, modo ad se-ptentrionalem uergit plagam. Mouetur eius latitudo per ea,quae media sunt in libra & scorpio, & ariete & tauro. Solem,lu-nam & aliam stellam quamuis intellectus participem & sapientemignem credidit, stobaevs 1 . c. Hoc dogma -commune fuisieStoicae sectae addictis, ostendit eipsivs in manuduct. ad philoCStoic. L. II. diss. 14.

CHRYSIPPO duo sunt genera stellarum, inerrantium &errantium, utraeque diuinae & animatae. Inerrantium infinitusnumerus, errantes inferiorem obtinent locum. Inerrantes eademregione & superficie continentur; post inerrantium sphaeram pro-xima saturni , tum iouis y deinde martit , mercurii , ueneris , fotis &postremo lunae: haec, quod aeri proxima sit, aerea uidetur, maxi-mamque in res terrestres exercet potestatem. Lanam deficere di-xit, obstante illi terra, cuius in umbram incidat, stob. p. 60. uni-versa ex quatuor elementis constare, caussam uero perpetuitatisesse quoddam grauitatis aequilibrium, achill. tat. Isag. c. 4.Idem discrimen amroA^s & stt/toA^s, siue ortus & apparitionis stel-larum, explicauit. apparitio autem est ortus stellae cum sole. Solipsi uidetur ignis intellectualis & mare uaporibus accensum. (*)Stobaevs ecl. phys c.25. p.48. conf. stanlei vs p.628. Xeno-crates secundum unam superficiem stellas moueri autumavit, reli-qui

(*) Apud L a c t ant 1 v m 11 1. 23. fuiffe Seneca inter Stoicos ait , qui delibera •ret, utrtmve fili quoque suos populos daret , inepte: scilicet qui dubitaturis.Quid enim perderet, fi dedisset , Jed credo Calor deterrebat , ne tantam multi-tudinem periculo committeret, ne fi aefiu nimio perissent , ipfiut culpa eneiiijsetanta calamitas diceretur.