nobiliiTimum quemque eo pellexeris, cornelio facito teste,in V. lulii Agricolae c. 4 . Iulius Agricola statim paruulus sedem& magistram studiorum Masliligm habuit, locum graeca comitate& prouinciali parsimonia mistum,ac bene compositum, ibidem-que studium philosophiae & luris, ultra quam concessum romano& senatori, hausit. Ex hac colonia ortus est P YTHEAS MASSI-LIENSIS, uir astronomiae <3t geographiae longe peritissimus.De aetate eius adhuc disceptatur, strabo L. II. p.^i.uidetur eumDicaearcho ,(*) a quo Aristoteles auditus, superiorem facere. lartiPolybius , (**) ait, europae regiones describens , veteres se ait missosfacere, in eos autem inquirere velle, abs quibus illi sunt reprehensaut Dicaearchum & Eratostbenem, qui ultimus geographiam traft a-rit ) Es J Pytheam, qui multis imposuerit. Hunc enim perhibere, to-tam quidem aream Britanniae se non peragrasse, ambitum auteminsulae maiorem ejse XL millibus, tum de Thule iflis locis itanarrare , neque terram ibi porro esse, neque mare, neque aer em, sedquippiam ex bis concretum, pulmonis marini ßmile, in quo terra &mare sublimia pendeant, atque uniuersa , hocque esse quafi vinculumuniuerfi, neque pedibus accessum, neque nauibus, ac formam pulmo-nis feipsum uidisse, cetera auditu percepta referre. Polybius idquoque incredibile ait esse,privatum hominem, eumque pauperem,tantum spatii mari terraque obiisse. Multo autem praefiabatMessenio credere, quam Pytheae. Ille enim tantum unam in regio-nem Panchaeam se navigasse ait, hic septentrionalem europam uni-uersam, usque ad fines mundi,se perlustrasse dicit; quod ne mercu-rio
( *) De lioc Dlcnearcbo peripatetico philosopho & geographo h.dodwellvspeculiarem scripsit dissertationem, Tomo II. geographorutn graecorum a10. HVDSONO praemissam. Oxon. 1703. 8- Dicaearchum regum cura per-mensum fuisse montes, inquit plinivs II. 67. add. gemini elem. astron.c. 14.
(**") polybivs, geographus idemqne historicus, anno ante C. N. 205. natus,composuerat librum de habitationibus circa aequinoctialem, fiue quod Zo-na torrida non fit destituta incolis, quem geminvs elem. astron. c. 13.laudat, ibidem de diuisione orbis terrarum in Zonas scx disseruit, u. Achil-les tati vs ad Aratum, c.63. sed opus illud periit, u. fabric. Vol. 2-p. 763.