AiUBVM
207
IV. Cum Almamon, princeps toto oriente potentislimus,literis tam impense säueret, & fingulatim ad colendam augendam-que astronomiam, eximios quosdam uiros munificentia sua inuita-ret, factum est, ut illius aetate multi excellenti doctrina astronomiscriptis obseruatisque inclarescerent. Enumerat praecipuos a-
BVLPHARAIVS p. l6l. sq.
HABASH, ortu Merwacensis, Bagdadi incola, 'calculo-rum astronomicorum peritia eminuit. Composuit tres tabularumastronomicarum libros: primus regulas, alter experimenta & ob-scruationes, ab ipso captas, quibus regulas comprobauit, conti-net; tertius tabulas minores habet, sub titulo Alflab . Scripsit &alios libros 6c centum annos uixit.
AHMED (uel Muhammed) EBN COTHAIR (Go-lio, Ketir) FERGANENSIS, qui uulgo ALFRAGA-NVS, ab oppido Sogdianae Fergana , ubi natus fuit, u. herbe-lot u. Fargani p. 340. uocatur. Scripsit Rudimenta uel Elemen-ta astronomiae , quae in XXX differentias uel capita partitur. Hoclibello astronomiam in compendio tradit. Nimirum tractatione,de annis <St mensibus, & generali sphaerae coeli & terrae descri-ptione, praemissa, agit de argumentis geographiae generalis, de ter-rae figura & magnitudine, & uario sphaerae terrestris ad coelestemsitu, hisque principia astronomiae sphaericae & theoricae subiun-git. Cuncta fere mutuatus est ex Ptolemaeo, quem aliquoties cap-IV. XIII. XXI laudat, eiusdem hypothesibus & mensuris, ac no-minibus stellarum graecis, utitur. Horum elementorum pro-stant uersiones latinae tres, antiqua a ioanne hispalensi se-culo XII elaborata, edita Ferrariae 1493. 4 & cum Phil. Melan-thonis praefatione Norimbergae 1537. 4.altera iacobi christ-manni, translata ex hebraica R. iacobi a NToli , adiectis notu-lis quibusdam, sub titulo: Muhamedis Alfragani , Arabis , Chro-nologien astronomica elementa , e Palatinae Bibliothecae ueteri-lus libris uersa, expleta &scholiis exposta Francofurti. 1590. 8-Iudaeus Antoli in prooemio fttetur, se ex uersione cuiusdam
Chri-