Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
208
JPEG-Download
 

20*

CAP. VIII. DE ASTRONOMIA

Christiani suam concinnasse, & ex codice Arabico correxisse:(*)probabile ergo est, eum interpretatione Ioannis Hispalensis adiu-tum fuisse. Christmannus p. 155 -- 531 uberiorem ad caput pri-mum Alfragani commentarium adiecit, in quo calendarium roma-num, aegyptiacum, arabicum, persicum, syriacum, & hebraeum,cum epochis suis, demonstrat, & ab olympiadibus & urbe con-dita, usque ad nostram memoriam, annorum certam connexionem,ex obseruationibus astronomorum & probatis scriptoribus expo-nit. Nouam denique & accuratiorem uersionem ex arabico con*cinnauit, iacobvs golivs, mathematum & linguarum orienta-lium Leydae Professor, quae post eius obitum , una cum textu ara-bico, & eruditis notis, Amstelodami. a. 1669. 4. lucem uidit.Notae, in quibus chronologica & geographica potissimum argu-menta illustrat, desinunt capite IX, morte enim praeuentus Coll-us eas ad finem perducere non potuit. Aetatem Alfragani eiiamGolius colligit ex eo, quia Abulpharaius s Abulfergius eum interalios mathematicos recenset, qui'circa Almamonis tempora scri-pserunt: memorauit eundem Ibn Ionis , astronomus aegyptius, cir-ca a. Chr. iooo, quare hoc saltem indubitatum censet, Alferga-num intermedio tempore uixisse. Composuit Alferganus aliosquoque libros de Sciatevicis f. horologiis , u. Abulpharaius p. 161.

absolutum apodicticum opus , de aflrolabii descriptione usu.uid. mvveidinvs afer liber de astronomorum erratis, apudGolium , 1 . c. Arithmeticae & calculi astronomici solertia adeo excelluit, ut uulgo computator cognominatus fuerit.

MVHAMMED EBN MVSA, Chowarezmius,^«/^ a-stronomicas sub titulo Alsendhend construxit, quae diu celebres& in usu fuerunt.

MASHALLA, Iudaeus, iam Almansuris aeuo floruit, & adtempora usque Almamonis uixit , uir eximius & seculi sui phoe-nix, pollens rebus abditis eruendis.

For-

(*) Christmannus in praes, monet, quod alia uerfio latina in Bibliotheca Pa-latina MS. asseruata fuerit, cum inscriptione: Liber de aggregationibus scien-tiae sellarum & principiis coelestium , auctore Friderico, monacho S. Bene-dicti Ratisbonensi, quam a. 1447 abfoluit.