Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
387
JPEG-Download
 

SECVLI XVI.

387

XCII 1 . Peractis uero praelectionibus uere a. 1575 , nihilpotius habuit, quam arripere tandem institutum iter. Conten-dit primo in Hassiam, ut Principem wilhelmvm conueniret;Ibi & instrumenta egregia , quibus Landgrauius obseruatoriumsuum instruxerat, uidit, & exploratam eorum fidem tractandi quefacilitatem miratus est. Collocutus etiam fuit cum eodem de ho*ua stella, cuius obferuationes Princeps d. III Decembris a. 1572coeperat. Castellis per Francofurtum Basileam profectus est,quae propter aeris salubritatem, & trium amplissimarum regio-num, Germaniae, Galliae & Italiae confinium, ipsi adeo placuit,ut de domicilio ibidem aliquando constituendo cogitaret. ■ PerHeluetiam iter prosecutus est Venenas, indeque per GermaniamHafniam a. 1575 rediit.

XCIV. Dum in eo e stet, ut res suas in Dania, ante abitumBasileam, componeret, Rex FRIDERI C VS II, quemWilhelmus Hassiae Langrauius, ut Tychonis in astronomia in-stauranda conatus munificentia sua adiuuaret, rogauerat, destina-uit ad Tychonem unum ex pueris nobilibus, datis literis, quibuseum monebat, ut quamprimum ad se accederet. Cum accessisset,Rex testatus est, se uelle studiorum illius rationem habere, obtu-litque illi Hueiwam, lat. Venusiam, infulam in freto Danico si-tam: conceffitque eam, ut ibidem quasi in secessu astronomiae o-peram daret: simul recepit in se, quicquid impensarum ad aedi-'ficia, seu ad organa, seu ad opus & famulos, necessarium foret.Tycho igitur, mutato consilio, insulae ad uitam concessae posses-sionem adiit. Ambitum eius Tycho passuum octies mille cen-tum & sexaginta maiorum dicit: quae in montis formam assur-gens, sursum in planitiem desinit Ibi destinauit, in ipso planitieimedio, arcem VR ANIBVRGVM constituere5 fundamenta e-ius lacta sunt a. 1576. idib. Augusti. Forma aedificii quadrata,latus quodlibet pedum circiter sexaginta: portae ortum & occa-sum spectabant, ad meridiem < 3 t boream oppositae duae turres ro-tundae , diametro pedum 32, obseruadonibus habendis idoneae.Partes huius aedificii Tycho delineauit distinctius & descripsit in

Ccc 2 astrono*