CAR. XIV. HISTORIA ASTRONOMIA!
Z8§
XC. Peracta per Germaniam peregrinatione, a. 1571 laben*te, Tycho patriam repetiit. Ibi auunculus Steno Billeus^ appri-tne literatus, cum Tychonem illum magnum aliquid spirare in-tellexisset, se ipsius studiis sauere uelle significauit. Concessit igi-tur Tychoni habitationem, in praedio Herritzwadt, prope Knud-sturpium, quae ipsi uisa est commod ssima coelestibus obseruan-dis. In hac quoque domo! apparauit laboratorium,' ; dt^pyrono-micis subinde operis diligentius uacauit. Coelestia interim radiosolo scrutabatur; postea procurauit fabricam sextantis, similis il-lius, quem Augustae reliquerat.
XCI. Hic ann. 1572, die XI Nouembris, vesperi, paulloante coenam, Sc ecce, insolens iubar in asterismo Calliopeae, tumcirca uerticem extante, ita oculos fulgore & magnitudine sua per-strinxit, ut ratus, aliunde nihil simile in isto asterisino fuisse pri-us uifum, plane obstupuerit. Properat ergo ad Observatoriumsuum, distantiamque sideris a vicinis Calliopeae stellis dimetitur,& obscruationes postea, quamdiu sidus novum luxit, continua-vit, quas in diarium redactas primum loannes Pratenss Hafniaeedidit, deinceps suas Tycho’cum aliis comparavit accuratius inTomo I. progymnasinatum astronomiae, uid.p. 297. Iq.
XCII. A. 1573. constituerat Tycho iter in Germaniam &Italiam instituere, sed remotam iniecit tum febris, qua tum labo-ravit, tum matrimonium, quod cum femina plebeia Christiana,Knudsturpio oriunda, non absque consanguineorum indignatio-ne, contraxit. Interim fama de peritia eius circa res mathemati-cas increbescente, nobiles quidam adolescentes, tum versantes inAcademia Hafniensi, expetierunt ab eo quidpiam praelegi, quodperinde condiscere a professoribus non possent. Quod cum ne-que ipsi, neque in eorum gratiam D. Pratenfis , & Carolut Dan-zteus, Franciae Regis nomine per complures annos in Dania le-gatus, obtinere possent, effecerunt, ut Rex ipse de ea re ipsum inter-pellaret. Cum itaque id non posset negare Regi, per hiemem a.1574 planetarum theoriam ita explicavit, ut exinde usus tabula-rum Prutenicarum fieret in promtu.
XCIII