SECVtI XVII.
43-
sum, in gymnasio Dantiseano olim praelectum & libris II ador-natum, quorum prior de motu stellarum, tum communi, tumproprio; posterior de temporis distinctione a motu isto penden-te, ea docet, quae aliis ad frugalem astronomiae usum sufficere,aliis ad legenda pleniora artificum in hoc genere scripta uiam ster-nere poslint, paginis 295. Hoc libello non systema, sed compen-dium astronomiae continetur. Siquidem tantum generalia de u-troque siderum motu traduntur, & libri II parte posteriore, deratione & distinctione temporis agitur. Idem auctor simili insti-tuto adornauit Syfiema geographicum , cui addita sunt problemataaliquot nautica. Hanou. 1611. 8- Kekermannus primum Heidel-bergae linguam hebraeam, deinde in gymnasio Dantiscano philo-sophiam docuit. Excessit e uita a. 1,609, aetat. 42. vossivs deSc.Math. p. 262.
Idem iudicium esto de IO. HENRICI ALSTEDIIelementali mathematico, Francofurti 1611. 4. in quo p. 113 sq. li-bris IV astronomiae rudimenta tantum obiter delineantur. InEncyclopaedia uero Herbornae 1630 s. libris XXXV comprehen-sa, libro XVII uranometriam partibus quatuor, paulo quidemuberius exponit, sed tamen more suo in argumentis generalibussubsistit. Moritur Herbornae a. 1638, aetat. 50.
XX. A. 1614. Edinburgi 4. IOANNES NEPERVS, Ba-ro Merchestonii , Scotus ,mirifici canonis logaritbmorum descriptio-nem in lucem emisit, qua logarithmi sinuum singulorum gradu-um minutorumque quadrantis continentur. Modum , quo hosnumeros reperit, in principio celabat, sed mox eum detexit per-spicax Keplerus. Post obitum Neperi Röbertus, filius, canonemdenuo edidit, & rationem compositionis communicauit. uid. crv-geri praes, praxis trigonometr. logarirhm. Hoc inuentum post-ea amplius excoluit beniamin vrsinvs, mathematicus Bran*denburgicus, edito, una cum trigonometria, magno logarithmo-rum canone, Coloniae ad Spream 1625,4. Deinceps ex consilioNeperi, henricvs briggivs, geometriae professor SauilianusOxonii, formam logarithmorum Neperianorum nonnihil muta-