440
CAR. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE
uit eosque ad calculum utiliores & commodiores reddidit, as-sumto loo-arithmo unitatis ciphra ; ( Neperus enim in prima con-structione logarithmum sinus totius o posuerat, ut multiplicatio-nem & diuisionem euitaret, nec substitutione additionis & subtra-ctionis opus haberet) ita confecit canonem logarithmorum uul-garium ab i ad 20000, & a 90000 ad 100000, publicata arith-metica logaritbmica , unacum methodo logarithmos inveniendi,& usu eorundem. Oxonii. 1624. f. adrianvs uero vlaccgG oudanus Batauus, logarithmos Briggianos quatuor numeris mi-nuit, lacunam inter 20000 & 90000 suppleuit, & centum'loga-rithmorum chiliades, cum canone sinuum & tangentium, & loga-rithmorum eorundem, sub tit. arithmeticae logarithmicae , cumeruditis communicavit. Goudae 1628- f. Huius inuenti, proptersummam in rationibus astronomicis accuratius subducendis utili-tatem & quoniam eodem scientiae siderum incrementa promotafuerunt hoc loco mentio fuit facienda, ricciolvs chron.astron.p. 38. fatetur: tam facilem illis numeris artificialibus calculumreddi, ut intra unam horam, triginta & amplius triangula expe-dire iisdem potuerit, quae uix fenis septenisue horis, per con-suetas tabulas sinuum, tangentium & secantium, absoluisset, atqueadeo incredibile esse, quantum Neperus astronomiae & tabuliscondendis ea facilitate profuerit.
XXL A. 1615. Lugduni 4. AL EX ANDER de AN-GELIS, S. I. in collegio Romano studiorum praefectus, compo-suit libros V in astrologos comeclores. pagin. 351. Prolixe exagi-tat astrologorum nugas, & subinde lectu dignis argumentis uti-tur. Inter alia libro IV astrologos, conclusionibus astrologicisconfutat, eorundem que titubationes öc contradictiones ostendit.Denique libro V, cui exoterici titulum fecit, testimoniis selectis,quemadmodum omni aeuo astrologia a fapientioribus damnatafuerit, docet.
XXII. A. 1615. Bononiae 4. IOSEPHVS BLANCA-NVS, Bononiensis, S. les Clauii discipulus, & Riccioli praece-ntor machefeos professor Parmensis, in publicum emisit, Aristo-v ’ telis