Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
443
JPEG-Download
 

SECVLI XVII.

441

tus, cepit cum Galterio consilium, de motuum hypothesibus ta-bus sque concinnandis. Quamobrem Galterius eam spartam ag-gressus, sic breui perfecit, ut exquisite, quantum licuit, determi-nant tempora, quibus singuli Medicei circumvolutiones proximeabfoluunt, Extimus nempe diebus XVI, cum totidem horis, sequensVII diebus,cum horis III, tertius diebus III, cum XIII horis ac se-misse, intimus die unica, cum XIIX horisac simul semisse. Sed diesdocuit, has periodos absolute certas non esse, & restare aliquid, quodobseruatio ac diligentia temporum sequentium ualeat emendare. In-terim, utres adhuc nascens insuo exortu perficeretur, delegit Peire-seiusuirum industrium ioannem lombardvm, quiobseruandooperam conferret, & eruditos adoleseentes Petrum Robertum, medi-cinae, & Io. Bapt. Morinum , philosophiae candidatos, qui se Gal-terio addicerent, ut, quia nimis molestum erat, numeros omnesretexere, calculis praescriptis, ipsum subleuarent. Obtinuit et-iam obseruationes,quas praeter Galileum loannes Keplerus aliiqueiam peregerant, ut ex illarum collatione perfici hypotheses postsent. Curauit quoque elaborari theoricen mechanicam , Purbachia-nae uulgaris instar, ut suppositis radicibus motuum, Mediceorumloca possent colligi in annos, menses,dies & horas. Nomina prae-terea imposuit, quibus discerni singuli possent. Nam cum Gali-leos uniuerse Mediceos indigitasset, noluit ille nuncupationem«lia ratione immutare: sed principes tamen delegit ex Mediceafamilia, quorum nomina inderentur. Quia uero debebat, prae-sertim scruato familiae honore, Reginas duas inclitas, quas illaGalliae dedisset, sideribus adfcribere, ideo extimo planetarum Ca-tharinae nomen fuit proprium: alteri, qui prae ceteris eximieresplendet, Mariae; tum sequenti Cosmi maioris, <3f intimo Cb-smi minoris. Cogitauit deinde tam obseruationes euulgare quamtabulas: sed quia accepit, Galileum curis continentibus in id ne-gotium incumbere, ideo, ne uideretur illi palmam debitam prae-repturus, sese ab incepto continuit,

XXV. Denique uenit illi in mentem, adiutare geographos,in tradenda methodo longitudinis inveniendae. Quippe quia

Kkk 2 horum