444
CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE
horum planetarum motus sunt concitatissimi, configurationesqueper singulas noctes uariae, ideo cogitauit, ii illae, quibus contin-gunt momentis, in diuersis locis ad ortum occasumque obserua-rentur, posse, pro temporum uarietatibus, exquisite designari in-tercapedines locorum, posseque adeo tabulas chartasque geogra-phicas sic emendari ac perfici, ut exinde usus rei nauticae con-summationem nancisceretur. Hinc ea de re Amstelodamum adiacobvm hondivm dedit literas, quibus etiam rogawt, ut indi-caret nomen & patriam inuentoris primi telescopii. Scripsit &Parisios copiose ad fratrem, postulans ab eo uaria telescopia, quaeobseruationibus in uariis locis faciendis destinasset, ac potissimumin oriente, & in nouo orbe, quo nonnulli amicorum erant breuidiscessuri: & postmodum quidem obtinuit obseruationes aliquas,a io. lombardo, qui profectus Aleppum usque, uersus ori-entem fuerat. Sed neque illae fecerunt latis, neque peruidit, o-mnibus etiam horum planetarum configurationibus in ephemeri-des relatis, fore propterea inuentionem adeo generalem, ac animoconceperat. Agnouit enim, non posse nautas ad illos attendere,neque interdiu, neque coelo nubilosi),neque ioue fbli coniuncto,aut noctu siib terras delato: neque toto sexennio ad alterum po-lum, cum iupiter esset uersus alterum, & id genus similia. Quam-obrem eam curam deposuit, ratus, aliunde Galileum Keplerum-que in eam curam incubituros, & pro sua solertia rem perfectiusexsecuturos. Certe non parum gauisus est, cum accepit, uenisseGalileo in mentem, ut methodum perficeret, & cum Hollandiscommunicaret, a quibus arcanum longitudinum inueniendarumest tantopere expetitum, uid. gassendi Vita Peirese. L. II. ad a.1610,1611, p. 136 sq. edit. Quedlinburg! 1706. 8-
Idem Peirescius a. 1612 coniunctionem iouis & ueneris cor-niculatae prope cor leonis, item eclipses, alteram lunae, alteramsolis, obseruauit. gassend. p. 148- Cum sub an. 1618 finemcelebris in coelo cometes effulsisset, & ipse Peirescius, propterinualetudinem, multum se credere coelo non auderet, non desti-tit tamen, quotquot nouit uiros industrios ad eum obseruandum
adhortari.