Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
477
JPEG-Download
 

SECVLI XVI r.

47*7

istos, uiciniores quidem celerius, remotiores tardius. Cum au-tem inferiores globuli materiae coelestis celerius moueantur, quamsuperiores, debent esse minores; alias enim haberent plus uirium,& ui centrifuga superiores euaderent. Haec omnia in quouisvortice sic se habebunt, usque ad certum terminum, ultra quemglobuli superiores inferioribus celerius moventur, & quantum admagnitudinem sunt aequales: quem terminum in solis uortice,circa saturni orbem , aut paullo ultra constituit. His positis, sicontingat, sidus aliquod, quod in centro fui uorticis positum so-lis vicem gerit, maculis obvolutum, & sic debilitatum, a uorticesolis vicino deuictum abripi, si sidus hoc minoris agitationis sit ca-pax, sive minus habeat soliditatis, quam globuli secundi elementi,qui sunt versus circumferentiam nostri coeli, sed tamen aliquantoplus, quam aliqui ex iis, qui sunt versos solem, intelligemus sidusillud, statim atque a uortice solis abreptum est, continuo versoseius centrum descendere debere, donec devenerit ad eos globuloscoelestes, quibus soliditate seu aptitudine, ad perseverandum inmotu soo per rectas lineas, est aequale. Cumque tandem ibierit, non amplius ad solem magis accedet, neque etiam ab eo re-cedet, nisi quatenus ab aliquibus aliis caussis nonnihil hinc indepropelletur: sed inter istos globulos coelestes libratum, circa so-lem assidue gyrabit, & erit planeta. Horum unusquisque in eaquiescit coeli regione, in qua uersatur, & omnisuariatio situs inillis observata, ex eo tantum procedit, quod omnis materia coe-li, quae illos continet, moveatur. Cum ergo videmus, plane-tas primarios diversis ad solem distantiis deferri, judicabimus, idex eo contingere, quod eorum, qui soli viciniores sunt, soliditasfit minor quam remotiorum. Inferiores vero planetae altioribuscelerius in orbem feruntur, quod materia primi elementi, quaesolem componit, celerrime gyrando viciniores coeli partes, iis-que innatantes & in iis relative quiescentes planetas, magis fecumabripiat, quam remotiores. Denique non putandum est, omniacentra planetarum in eodem plano semper consistere, nec circu-los, quos describunt, omnino esse perfectos. Cum enim omniacorpora, quae sunt in universo, contigua sint, atque in se mutuo

Ooo 3 agant,