CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE
478
agant, motus uniuscuiusque-a motibus aliorum omnino dependet,atque ideo innumeris modis uariatur.
Dubia, quae coelestem hanc Cartesii physicam premunt, ad-ducunt in medium newton princip, philos L. II. prop. 51, 52,53. GREGORivs astron. phys & geometr. L. I. prop. 76. p. 95.add. roger, cotes, professoris Plumiani Cantabrigiae, praefa-tio editionis II. principior. Nevvtoni. ex mea opinione praecipuasdifficultates sunt sequentes.
1. Si soles in centro uorticis semper agitant materiam uorticis, &motum suum in exteriores partes propagant, nec nouum ali-quem motum accipiunt, tardescunt tandem & in motum agi de-sinent, nisi principium actiuum in sole uorticem ciente resideat,quod unde arcessendum lit,Cartesiani ignorant.
5. Si uortex in infinitum extenderetur, fluidi pars quaelibet per-fectum describeret circulum, per propos. 75 Gregorii, aberra-tio uero procederet a uase rigido uel spatio, quo UOrficis Ma-teria continetur. Adeoque, quo maior est uortex, tanto magisplanetae semita ad circulum perfectum accedet, quod est contraexperientiam, cum constet, orbitam mercurii magis elfe eccen-tricam, quam faturni.
3. Si plures uortices continentur eodem spatio, & sole mutuo pe-netrant, motibusque diuersis reuolui ponantur,quoniam hi mo-tus debent esse conformes delatorum corporum motibus, quisunt summe regulares, quaerendum erit, qui fieri polsit, ut ii-dem integri conseruentur, nec ab actionibus materiae occursan-tis per tot secula quicquam perturbentur,
4. Denique motus hi fictitii multo magis sunt compositi & diffi-cilius explicantur, quam ueri planetarum & cometarum. Olimquoque contra hoc systema disputauit p. daniel dans le vo-yage du monde de Des Cartes. Paris 1691. 8- latine Amstelod.1694. 8* Defendit Cartesium savrin in solutione obiectionisab Hugenio in diss. de caussa grauitatis propositae, in commenr.Acad.Reg. Paris 1709. p. 166. Opera Cartesii philosophica
prodierunt