Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
479
JPEG-Download
 

SECVLI XVII.

479

prodierunt Amstelod. 1654. 4. Lucem uidit Cartesius HagaeTuronensi Gallorum an. 1596, decessit Holmiae 11 Febr. ann.'1650.

LXIL A. 1640. Bononiae 4. FRANCISCVS MON-TEBRVNVS, patricius Genuensis, I. V. D. ephemerides ab an.1641 ad an. 1660, ex tabulis Lansbergii, ad meridianum Bononi-ensem, computauit, quae a eicciolo p. 34, & hevelio, in Tr.de mercurio sub sole, p. 28 laudantur, obiit Venedis an. 1649.

LXIII. A. 1643. Amstelod. 4. edita est ANTONII DEV-SINGII ,M. D. philos theoret. in gymnasio Harderuicenfi pro-fessoris, dissertatio mathematica, de nerosyflemate mundi , qua Co-pernici syftema reformatur , sublatis interim infinitis paene orbi •bus , quibus in systemate Ptolemaico humana mens distrahitur.Telluri ergo motum diurnum relinquit, sed praetera alios eidemmotus attribuit, ut inaequalitatem praecessionis aequinoctiorum,mutationem eccentricitatis & declinationis eclipticae demonstret.Solis motum annuum defendit, & Copernici & Tychonis hypo-thescs conciliare studet. Quoniam autem intra theoriae & hy-potheseos terminos subsistit, nec obseruationibus propositionesfirmat, utique non magnam apud astronomos gratiam iniit, ori-undus erat auctor Meursio a. 1612.15. octobr. moritur an. 1666.d. 29. lanuarii.

LXIV. Eodem anno Lugd. B. 8- BENEDICTVS HE-D R A E V S, Suecus, nouam Ef accuratam astrolabii geometrici , necnon quadrantis astronomici azimuthalisstruSluram E? usum descripsit,eaque occasione non solum de partitione org ni huius perutilis,sed etiam de applicatione ad obseruationes astrorum disseruit, &uaria problemata astronomiae sphaericae illustrauit.

LXV. A. 1644. Antuerpiae. MICHAEL FLORENTIVSLANG REN Vb, (Belg. Van Langren') Antuerpiensis, cosmo-graphus & mathematicus Philippi IV Regis Hispaniae, tracta-tum scripsit, de uera longitudine terra marique,per obseruationem

macula -