Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
490
JPEG-Download
 

490

CAP. XV. HISTORIA ASTRONOMIAE

dem astronomiae periti, hortatu, tabularum Rudolphinarum com-pendium conscribere coepit, quod maximam partem in Polonia,apud Abbatissam Olobocensem, ad quam durante bello Germani-co confugerat, elaborauit. Excessit e uita uidua Pitschii an. 1664,uid. pasChii gynaeceum doctum p. 32. Etsi autem tabulae Cu-nitianae, quia a fontibus passim dissident, astronomis haud satisfe-cerint, mirandum tamen est ingenium feminae, quae studiis tamarduis ita sese dedidit, ut argumentum abstrusum uersare & exco-lere non uereretur. Interim maritus, Elias a Leonibus, in prae-fatione operis, quod conata uxoris ope sua adiuuerit, non dissi-mulare audet.

LXXV. A. 1651 Bononiae f. prodiit IO. BAPTISTAEfUCClOLI Almageflum nouum , afironomiam ueterem nonam •fjue compleBens, obfiruationibus aliorum propriis , nouisque theo-rematibus, problematibus ac tabulis promotam. Constituerat au-ctor totum hoc opus tribus tomis absoluere; sed tantum PlimUMduabus partibus cum eruditis communicauit. Constat autem To-mus primus libris X, in quibus i) de sphaera mundi in commu-ni; 2) de sphaera elementari; 3)de sole; 4) de luna; 5) de ec-clipsibus; 6) de stellis fixis; 7 j de planetis minoribus; 8) de ex-traordinariis phaenomenis, cometis & nouis stellis; 9) de mundisystematibus; 10) de problematibus generalibus astronomiae in-feruientibus, trigonometriae nimirum, primi mobilis, temporis,geographicis, parallaxium & refractionum, copiose explicatur.Tomus II. librum trigonometricum. organicum, opticum, geo-graphicum & chronicum comprehendere debebar, ex quibus sal-tem duo postremi, in geographia & byJrographia reformata Bo-non. 1661. 1667 f. recus Venet. 1672.fi nec non in chronologiareformata 1669. Bonon. f. elaborari & illustrati sunr. Tomi IIIargumentum, quod obseruationibus planetarum dc fixarum, tabu-lisque & praeceptis primi & secundorum mobilium destinatumerat, erudite pertractauit in ajlronomia reformata, Tomis 11 Bonon.166$. f. Tomo enim priore obscruationes astronomicae, ueteres& recentiores, magno numero collectae, studioseque selectae,

inui-