5*4
CAP. XV HISTORIA ASTRONOMIAE
aequatore, duobus coluris, ecliptico, quo Zodiacus secundum la-titudinem bifariam diuiditur, hinc inde decem gradibus latus, suisXII signis, opere anaglyptico, eorumque nominibus ornatus.Eclipticus in gradus & dimidios gradus est diuisus. Singulorumhorum circulorum , & consequenter totius sphaerae, diameter estqtlinque pedum Rhenolandicorum. Sphaera stylobatae trium pe-dum altitudine insidet, in qua includitur horologium, cum pen-dulo & libramento, quod per nouem dies integros mouetur, & perplures facili negotio moueri posset. Huius horologii ope non tan-tum minuta, horae, dies, menses & anni indicantur, sed & o-mnes planetae, tum primarii, tum secundarii, inter quos ipsa ter-ra iuxta Copernicanos recensetur, si saturni satellites excipias, sta-tis temporibus monentur ordine sequenti.
Centrum sphaerae occupat sol immobilis, nec enim in hacsphaera circa centrum suum mouetur, quod facile quisque sup-plere potest.
Proximus soli stat Mercurius, circa illum circulum omniumbreuislimum describit, eumque 88 dierum spatio absoluit.
Secundo loco stat Venus, quae cum fit a sole remotior, cir-culumque maiorem describat, eum spatio 225 dierum absoluit.
Tertio loco posita est Terra, quae cum luna circa solem de-fertur motu annuo, spatio 365 dierum & 6 propemodum hora-rum: ita ut circa proprium centrum, intra 24. horas moneatur,axisque eius libi ipsi sit fern per parallelus, iisdemque firmamentipunctis eius poli perpetuo sint obuersi. Quem parallelismummotui inclinationis tribuunt.
Ornata est autem Terra in hac sphaera horizonte & meri-diano mobilibus, ut quauis longitudine & latitudine data, possitdignosci diei 6c noctis longitudo, ut & hora diei.
Dum Luna cum Terra circa solem intra annum defertur, ea-dem luna circa terram ambulat spatio 29 dierum & 12 horarum,praeter propter, in circulo, qui si producatur, secabit eclipticumin duobus punctis e diametro oppositis, quae Nodos uocant astro-nomi: ut singulis diebus eius latitudo uel borealis uel australisdignosci possit. Eadem opera eclipsium, tum solarium, tum lu-aarium, tempora cognosci possunt. Quarto