Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
4
JPEG-Download
 

4

Marcellii Malpighii

metum hx quasi periftaltiami per longum tempus interdum servant;cx quo fortasse deduci potest ratio motus in mimosa -planta observatus.An hujusmodi spirales fistulas sint trachea: 5 pro solo aere vel saltem ha-litu devehendo a Natura institutae, examinabo z Sc an simul cum aeresuccum exportent, & an aerem ab imo telluris, an ab exteriori ambi-ende hauriant, inquiram.

Quoniam in ficu,cupressu, evidentius in apio rufi ico, concrescente ip-sius lacte, ultra fibrosos fasciculos Sc tracheas, plures observantur fistula-rum ordines, lac, butyri instar,fundentium,hinc est, quod peculiares ades-se rubulos in ligneo trunco reor, quibus lac, terebinthina, gummi,&si-milia educuntur, cum etiam in osseo amygdalarum cortice circa tra-chearum fasciculum plures pro resina cunaliculos repererim.

Inter corticem & lignum media quasdam substantia, alburna di Ei a, lo-catur. Hase in quercu,populo, & aliis evidenter patet, mollioris enim sub-stantia-, dilutiorifque coloris est. Tenella est ligni sobstantia ex corticisaddensetis fibris, & unitis, ut opinor? ita ut retis area- exigua fiant: Inhac spirales fistula sensim aperiuntur,& solidiori compactiorique reddi-ta compage, post determinatum tempus fit vere lignum. Saepius dubi-tavi, in Cortice fibrose involucra, quibus ligni cylindrus quolibet annoaugetur, per compendium praeexistere, velut accidit pluribus papilio--num partibus, quas in Eruca Se Aurelia latitant. Alburnos tandem soli-ditatem ex assulo succo per peculiarem ductum delato probabiliter ad-venire censeo. Hujus analogiam mirari licet in animalium ossibus, quaslaminis, ligni instar, reticularibus excitantur, & tandem atfulb succoindurantur ; quod mire in Ventibus etiam patebit: Hi enim duplicicompaginantur lamina, quarum exterior reticularis & fibrosa extat,cum cutis fit exporrecta poriiu, cutem ipims filamentorum 5 sta-mina vero a radice versus dentium basim producta varie inclinantur,Lc crispa fiunt, ut elegans appareat contextura, quae tandem osieo affu-so socco, adveniente duritie, occultatur.

In interiori caudicis regione Medulla conditur, in quibusdam arbo-ribus, <k in singulis tenellis furculis. Hasc globulorum multiplici ordi-ne per longum locatorum constat, qui membranosi utriculi sunt, ut e-videnter patet in nuce, sambuco, & aliis. In caudice Sambuci, interioratenet medulla, 6 c utriculis scie invicem urgentibus compaginatur z in-ter hos non longe ab ambiente lignea portione plures fistularum ordi-nes peculiarem succum continentium, observantur, si contentus praeci-pue humor concrescat, vel fusco inficiatur colore. In tenellis surculismedulla non exacte centrum occupat, sed utplurimum sex angulis con-stans proximior est cortici, versus meridiem, minuitur adaucta sensimlignea portione. Varias & successivas diminutiones, propositis diversistransversalibus segmentis quercus, palam faciam 5 & quoniam pluresextant in surculorum segmentis utriculorum ordines, a cortice usquead medullam horizontalster continuati, ita ut una & eadem videaturutriculorum natura, ideo quaerendum erit, an medulla sit interceptacorticis substantia, vel diversem obtineat naturam, &c usum; cum a-pud plerosque locum cordis, vel cerebri, vel matricis teneat. Hinc pa-tebit,