Anatom s Plantarum Idea .
tebit, qua ratione singulis annis novum additamentum, circuli instarlignei, ex sibrosa substantia &: tracheis de novo succrescat, ita ut lignidiameter augeatur.
Licet perpetuam Natura non servet in compangendis Vegetantibusnormam, quaedam tamen conveniunt,vel saltem analogismo parum di-stare videntur; quare in Fruticibus pliires trunci, in Herbis ipsis multi-plices caules, interdum unus, vel saltem vicarius, deprehenditur. In Vite ’igitur, rubo, vite alba y similibus, parum absimilis observatur structu-ra; ex lustrato etenim surculi vitis segmento, copiosum adeste corticemconstat, huneque ita organizari. Exterior corticis portio utriculorumserie donatur,qui semicircularis figurae fasciculos multiplices ligneis fi-bris excitatos continent. Hujusmodi utriculorum ordines versus cen-trum horizontalster producuntur,veluti rotarum radii, & utplurimumquatuor, vel plurcs etiam, disparatos lignearum fibrarum fasciculoshinc inde ambiunt, & stipant. Expositae ligneae fibrae per longum du-ctae, quadratum corpus referentes, patentibus orificiis hiant. Avulsocortice, lignea occurrit portio,quae in multiplices solvitur partes: Namin centro medulla, utriculis diversarum figurarum constans, locatur;ab hac autem, versus corticem, ligni portiones, in pyramidales partesdivisae, producuntur, quae exteriora versus latiores sunt, circa medullamvero arctiores: Inter has excurrunt multiplices utriculorum ordines, acortice ad medullam continuati. Lignea substantia spiralibus fistulisieu tracheis quam plurimis ditatur, quae argentea fpiralique zona con-stantur : Earum magnitudo inaequalis est; ampliores namque quae-dam sunt, reliquae minores. Circa has ludunt ligneae fibrae reticulari-ter inolculata: 5 öc licet hucu/que cerro non attigerim peculiare vascu-lum laffiferis analogum, tamen iubeste puto. Ut evidentius tamen hacpateant, varios icones adjiciam.
Parünr dilpar occurrit in apio rustico partium compages. Cortice ad-modum crasso circumambitur, qui orbicularium utriculorum seriecomponitur, sub quibus lati quidam lignearum fibrarum fasciculi ex-currunt. Eadem structura in interiori corticis parte, lignum immedia-te ambiente, deprehenditur; intercepta vero corticis crastities vasa lacfundentia continet, qua: sub quadruplici ordine situantur, & circa ipsautriculorum ordines statuuntur, quibus totus corticis ambitus consti-tuitur. Hoc avulso, succedet lignea portio, qua: cylindrum aemulatur,intus tamen cava. Substantia hac in gyrum extenso exterius ligneisfibris per longum ductis constat, &: sectus per transversum caulis hori-zontalem pyramidem exhibet, cujus latior portio non longe a corticelocum tenet, auctior vero versus centrum dirigitur; pyramidis conuscum opposita basi ligneis fibris constituitur, intercepta vero portio spi-ralibus fistulis donatur, reliquum ligni utriculorum ordines tenent; in-ter hos multiplicia lactis vasa per longum deducuntur, qua concretuminterdum eructant. Singulorum figuras subdam; sicut & grani turei -ci, quod multiplicibus fibrarum fasciculis excitatur, quarum exterioreslignea sunt, interiores vero, fasciculorum centrum occupantes, spiralessunt, reliquum utriculorum feriebus constat. Eadem structura in fern -
C laceit,