Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
30
JPEG-Download
 

Marcelli Malpighii

te ligneo involucro ; sed a tenellis ramis novi singulo anno erumpuntsurculi, quorum anticipatum inchoamentum, quali peculiaris foetusdicitur, gemma , seu oculus. Hujus structuram superius lustravimus inpluribus vegetantium generibus, eamque tenello 6c minimo surculo, aquo hinc inde folia squamatim locata erumpunt, integrari vidimus,unde foetum fui generis este, inchoatum scii, surculum ita custoditum,ut stato tempore adolescat, partes extendantur, & nova progerminet.Et sicut in Eruca partium quarundam delineamenta, adhuc fluida, lac-culis contenta diu jacent, donec intercedente, sub aureli* forma, quie-te, manifestiora & solidiora emergant $ ita rami partes in primordiis,gemim% quali compendio quodam, insunt; & per annum ita condi-ta latitant, donec, accedente vere,-laxatis viis ampliores reddita in sur-culi speciem extendantur. Quare folia, qua perfecto surculo inserviredebent, temporanea sunt, vel in alienam degenerant formam, ut fusepercurrendo gemmarum augmenta indicavimus. Qua enim exterio-rem gemmarum regionem tenent, non tantum interioribus & conclu-sis custodiam parant $ sed contentus ipsorum reliquorumque succusin propriis utriculis excoquitur, & longa illa quiete digeritur, donecexaltatus spermatico illo spiritu, ope ambientis aeris in gemma cari-nam, surculum scii, tenellum revehatur, ut ulteriorem foliorum vege-tationem excitet: Unde hujusmodi gemmarum folia non unicam co-stulam, ut in stabilibus foliis fere semper miramur, per medium pro-ductam possident, sed multiplices fasciculi, a basi assurgentes, in pro-prios appensos utriculos desinunt. Contabescunt postremo foliola hacgemmarum, dum gemina uni adstant stabili folio, exhausto jam con-cocto humore 5 Sc tandem concidunt, vel gracilescendo in pcdioli for-mam absumuntur.

Natura pariter metLocUis in producendis flabilibus follis mirabilisest. Primö enim costula seu pediolus, carina instar, humore turgiduscum appensis fibrulis manifestatur, a quibus probabiliter sacculorumseu utriculorum transversalium membranula: pendent; ut in animali-um primaeva delineatione observatur. Patent autem deducto novo a-limento, quia complicata sacculorum moles, subintrante succo, turget,& ita folii latitudinem & laxitatem conciliat.

Gemmarum eruptiones statis locis & temporibus succedunt, ubi feil.turgens succus copia 6c contento spiritu fistulas ad latera curvat, 6cextra derivatur: Unde de novo geminatis ligneis fibris,tracheis & ex-tense medulla: cortex additur, a quo copiosa foliola erumpentia ingemma: corpusculum conglobantur. Quare in novellis ramis, &c pa-rum elongatis gemmis, nova: pariter emergunt gemmae, molli ceden-te fibrarum structura, & vegetantis spiritus impetu urgente -5 quin dcmultum intra luxurians succus extra stata tempora, & eruptionis situsfrequenter gemmas excitat: Sic in detruncatis ramis, vel caudice ipso,ita ut exiguum trunci a radice aslurgat, multiplices gemma: erumpunt,quae in Jlolones adolescunt. Apud nostrates mos est, ut rosarum fruti-ces post florum eruptionem abscindantur, ut inde Novae subor tae, gem-ma: cito in ramos excrescant, & proximo autumno flores emittant z

copiosus