Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
31
JPEG-Download
 

Anatome Plantarum.

3 *

copiosus namque & excoctus in transversalibus utriculis succus, cumin recisi trunci & ramorum vegetationem non absumatur, obturatisexsiccatione fistulis, non digeritur, sed deorsum concidit, & novo ur-gente succo, necessario ad latera facta via, in novas soboles congestusdigeritur; quare arbitrio culturas in arboribus ck quibusdam plantisderivatur & flectitur alimentum, novaeque emergunt partes.

Tanta 'gemmarum luxuries, quas in arboribus in ramos cedit, & inherbis caulium germinationem promovet, foecunditatis gratia instituividetur. Ab his namque spermatica vasa, uteri scii, seu ovarium, cumappensis ovis, quae semina dicuntur, pendent, & sua incrementa susci-piunt : Quare sicut in animalibus a toto videntur particulas decidere,ut in corpusculum dirigantur & conglobentur; ita singulo anno aquibuscunque tenellis ramis novas emergunt partes, a quibus excoqui-tur &c derivatur non tantum feminum materia, led & spermatica or-gana : Non enim idem uterus perpetuo viget, & reliquo inservit vege-tanti corpori, cui appenditur, sed singulus quique ramus anno, quoluce fruitur, propriis gaudet spermaticis organis, & foecundus breviviget; reliquum vero suas vitas infoccundum transigitur.

Intestina fermentabo, continuata fere per annum, in gemmis, plu-rium inutilium promovet exclusionem 3 quas vel utriculis expositiscftusa terebinthinae naturam sapiunt, vel aqueas substantias modum ae-mulantia propriis sacculis detinentur, tandemque evanescendo oblite-rantur 5 quin 6c succus, quibus foliorum latitudo oblinitur in populo,&: lapacio , circa ipsa densari, ex perpetuo effluvio probabile est. Idemetiam de pilis philosophandum videtur ; bi enim utplurimum, defici-ente contento olmi lmmorc, exsiccati contabescunt & decidunt.