94
Marcelli Malpighii
In sempervivo & buxo 8 9, tam ferax est utriculorum copia, ut cras-sum reddatur folium 5 cujus exterior ambitus A continuus, nullis sol-vitur crenis, interius fibroso reti B: Irrigatur hinc inde utriculis, Scgloboso reti componitur.
Longus nimis essem, fi universales etiam foliorum formas curfimexponere tentarem; quodlibet enim plantarum genu» sua peculiarigaudet foliorum specie, unde quasdanvfolia angulosa, mucronata, ensi-formia, 6 c aculeata observantur ; aliqua vero rotunda, triangularia,falcata, & crenata occurrunt; non-nulla cava, fistulosa, carinata, & si-nuosa conformantur ; & tam varie ‘Natura ludit in foliorum forma,ut perpetuum hominibus paraverit spectaculum. j ■ i '
Folia pluribus integrantur partibus, quarum historiam fas est aggre-di ; & primo petiolus, seu pediculus -.occurrit, qui in plerifq; diversaconstat magnitudine. Enascitur autem a tenello surculo & nunquamab antiquioribus ramis Le trunco ipso, nisi medio gemmas surculo.Hujus exortus ab intimioribus ligni fistulis, ad extra continuata sub-stantia derivatis, secto surculo patet, & praxipue in lauro 90 ; a cujusfibrosa portione A ligneus pediculi cylindrus B exoritur, dc in foliumC absumitur. In vite dc similibus 91, manifestior 5 c elegantior estpediculi implantatio, feü eruptio. In nodo enim plures fibrarum fas-ciculi A ab interiori emergunt ligno, &: in fasciculum recollecti, pedi-culum oblongum B essormant, iteriimquc laxati, folii reliquum ex-plent: Implicantur autem hujusmodi'fibras reticulari opere antequampediculum excitent, ut mos est naturas • Ita in ficu 92, undecim inter-dum fibrarum fasciculi A invicem reticulariter inofculati petiolum B,hoc est, ligneum cylindrum, medullam C ambientem, efficiunt. In,plantis quibusdam, ubi folia- petiolis destituuntur, vel saltem ipsi in cy-lindrum non coarctantur, fibram 1-*^. noväque germinatio
succedit, aesi nodus intercederet 5 itä in tritico, & consimilibus 93,in singulorum foliorum A exortu, lignearum fibrarum reticulare o-pus B miramur, quod nudis etiam oculis levi tumore emergens pa-TAB. 18. tet. Mirabilior in gramine, arundine, & grano turcico 94, est fibra-rum structura , portio, quas pediculi vices supplet, minori fibrarumA copia pollet; ubi autem parum flectitur & obliquatur, plures &plures promuntur fibrarum foboles, & novi surculi B , & circumlo-cati utriculi diverso inficiuntur colore quasi nova constituatur pars,nodo analoga, reliquum vero elongat« substanti« C in folium laxa-tur.
Descriptus petiolus (ut in lustratis foliis contemplati fumus) velu-ti peculiaris caudex in ramos Sc surculos scinditur. Frequenter perlongum excurrens sub costulas specie hinc inde promit ramulos, quitandem in rete desinunt. Hoc passim in foliis patet, & prascipue, inblito albo majori 95. cujus petiolus A latus & crassus solvitur in co-stulas A, quas reticularem plexum excitantes, folii latitudinem excur-runt. In aliis autem foliis petiolus statim ac latitudinem attingitscinditur in minores ramos, conspicuos tamen, qui quasi ab uno ex-orti umbilico, alios minores producunt. Hoc accidit m hedera, 8 c
cimba-