Anatome Flant arum.
55
cimbalaria 96, cujus folium petiolo firmatur, qui in insertione A solvi-tur in tres conspicuos surculos B, unde folii latitudo non multumprofundis incisuris solvitur. Idem in opio seu acere minori 97, cuju$pediculus quinque assurgentes progignit costulas A, totidem folii ap-pendices B irrigantes, profundis intercedentibus incisuris. Helkborinigri 98 pediculus insignes edit quasi ramos A, qui ulterius & ipsinovas emittunt foboles B : Folium hoc ita profunde solvitur, ut ne-scias, an unicum sit folium ita laciniatum, an singularia folia totidemramis correspondentia. In nuce, rosis , vite alba , & jafmino 99, oblon-TAB. 19.gus est pediculus A, a quo hinc inde disparata folia B pendent, brevi& ipsa firmata petiolo C. Varius est foliorum B numerus 5 quae enima surculi bafe emergunt; pauciora sunt, cum ternarium frequenternon excedant numerum 5 circa medium tamen & apicem, noveni in-terdum numerantur foliola B.
Expositus petiolus est quasi compendium caulis seu caudicis, easdemsortitus partes, quae in trunco & ramis deprehenduntur. In cucurbita100, procera: magnitudinis extat; concavus est, unde ipsius segmen-tum talem exhibet speciem. Sub cuticula varii utriculorum ordines )
A locantur; in horum medio hiant costulae seu fibrosi fasciculi B, quo-rum media pars tracheis C componitur, externae vero D ligneis fibris '
complentur : Hae per longum ducuntur, & hiantibus quasi fistularumE fragmentis coagmentantur, ipsisque utriculi F varie configurati hae-rent ; exterius spinae G prominent, variis nodis excitata:. In pluribusarboribus, & praecipue in nuce 101, a tenello surculo A crassus valdeSt latus emergit petiolus B , amentum C axilla custodiens. Hujus seg-mentum medullares utriculos v in centro exhibet, circa quos ligneaportio E, fistulis & tracheis constans, obducitur ; haec corticis fibris,
Lc utriculis F ambitur.
Petiolo appenditur dilatata folii portio, cujus praecipuas formas bre-vi percurrimus; unde fas est, ut ipsorum substantiam & compagemindagemus. Praecipua itaque dilatati folii pars occupatur a costulisvario ritu productis; fibrae etenim ligneae, una cum tracheis & pecu-liari vase conglomeratae, a petiolo excedentes veluti minima arbor hincinde disperguntur & solvuntur in ramulos, qui & ipsi denuo novosulteriori divisione promunt reticulares plexus. Emergunt hujusmo-di fasciculi in plerisquc foliis consumpta utraque cuticula, praecipuein quercu , Sc hedera. Placuit tamen minimas areas observare in olean-dro 102, cujus detracta cuticula, insigniores rami A a costula per me-dium excurrente lateralster erumpunt, qui productis ramulis rcticu-lariter implicitis, diversarum figurarum arcas B efficiunt, quae ulteri-us minime fibroso emergente reti C. replentur. Elegantior reticula-TAB. 20.ris plexus in Opuntie? i 0 ^ foliis occurrit, consumpta carne, unde pla-cuit frustulum delineare, prout ruditer apparet. A nodo igitur seuquasi folii petiolo plures emergunt fibrarum fasciculi, seu costulae A,quae per longum excurrentes oblique insigniores areas B essormant,qua: a productis ulterius fibrosis ramificationibus minores areas C ef-tormangin quibus nova pariter succedente fructificatione, inconspicuae