Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
3
JPEG-Download
 

i

De Cerebro.

3

1

His igitur de singulis exercitatio nostra procedet, addendo insuperqua: ex variis sectionibus, microscopii usu, colligere potuimus. Etprimo certum quidem est, in animalibus sanguineis perfectioribus, 6cin grandioribus etiam Piscibus, quos hucusque observare licuit, cine-ritiam hanc substantiam qua: cortex appellatur, observari; hsec veronon exterius tantum circumafsunditur, veluti cortex arboris, qui me-ditullium solum exterius involvit, ut hucusque dictum est, sed hujusportio in sanguineis circa extimas appendices callosi corporis locatur 5residuum autem in ipsis etiam ventriculis preecipue ad exortum spina-lis medulla: dispergitur, ubi medullaris, & alba: substantia: Cerebri la-ciniatas particulas disseminari, & occludi videbis, & eminentia:, qua:falcatos reddunt ventriculos, cortice siunt; quin &c in oblongo spina-lis medulla: extra Cerebrum tractu, hanc eandem cineritiam substan-tiam observabis, non in exteriori, quidem ambitu locatam, sed in in-teriori, ubi sinus a pluribus est observatus, undique medullari, &alba Cerebri substantia circumvolutam, quod in languineis perfecti-oribus omnibus, aliisque fere observatur. In Piscibus etiam in am-plioribus ventriculis interius involucrum, & testudo partim sit exmedullari substantia, partim ex cineritia, seu cortice; ea enim pars,qua: nectitur varicosis appendicibus, a quibus primum vulgo habeturspinalis medulla: principium, versus partem Cerebri anteriorem pro-tracta, cineritia est, mox alba substantia, qua: sub cortice latitabat,erumpit, & totam fere medietatem ventriculi occupat, denuo obte-gitur fubinduta iterum corticis substantia, ubi miri sanguinei vasisplexus habentur. In eodem etiam piscium cerebro ad principium spi-nalis medulla:, ubi bina: appendices intestinorum formam Emulan-tes hinc inde locantur, cortex ibidem cum medulla fere commisce-tur.

Cineritia ha:c substantia in perfectioribus exteriorem Cerebri regio-nem varicosis ductibus, ad instar intestinorum complet: Cum enimmedullaris substantia post excitatos in se ventriculos in callosum co-agmentetur corpus, appendices extra erumpentes non absimiles denu-dato ab intestinis mesenterio promit, circa quas affunditur cinericiuscortex, unde cum varicosas has appendices aequaliter hinc inde tegat,intestinorum protractum gyrum aemulatur. In Cerebello autem,quia ejus productiones veluti superpositas laminae propagantur, & e-manantes rami hinc inde aequaliter versus exteriora promuntur, ideocircumadjacens cortex sub semicirculi figura locatur.

Cujus natura: sit haec cineritia substantia, difficillimum est determi-nare: nam non videtur quid solidum ex rubro concreto sanguine 5nec sensus etiam Organisationen! attingit; probabile tamen est ex in-fra dicendis, meatus saltem minimos habere, quibus a sanguineis par-ticulis pervadatur, & cum mollior, mucosiorque appareat, valdedifferre a Cerebri medulla, cui circumafsunditur: & si Cerebro un-quam parenchymatosa caro tribuenda esset, qua vasa, aliaque orga-nica per Cerebrum propagata fulcirentur, corticis caro opportunaoccurreret, quandoquidem referre videtur muscum saturata argillacommixtum.

De