Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
4
JPEG-Download
 

4

Marcellus Malpighius

De Cerebri medulla, seu calloso corpore illud exaratum extat, cor-tice solidius esse, venis, & arteriis circumassundi, ad replenda scilicetintercepta spatia, quod tamen, prout evidenter in piscium Cerebro,subobscure in aliis perfectioribus microscopio observare potui, fal-sum deprehenditur: nam constat evidenter totam hanc Cerebri albamportionem divisam esse in fibrulas depresse rotundas, non absimilesalbis illis corporibus, seu intestinulis, quibus testiculorum moles con-flatur. Hae in piscium cerebri ventriculis ita evidentes sunt, ut si ad-verso lumine observentur, eburneum pectinem, vel vulgatum in Ec-clesiis organum cannulis conflatum, repraesentent; & ut major emer-gat horum corporum distinctio, in ventriculis circa extrema affusi corti-cis sanguinea vasa enata inter fibras spatia subintrant. Eandem fibrosamnaturam, in pecudis bovis, & similium, tum crudo, tum elixato Cere-bro observavi; sed evidentior prae caeceris emergit in parte postica spina-lis medullae intra cranium contentae, quin ut superius innui, ad la-tera ejusdem principii spinalis medullae albas hasce fibras Cerebri protra-ctas per medium assusi copiosi corticis videbis: eandem etiam structu-ram in extremis appendicibus callosi corporis observabis; nam fibrosacorpora, quibus ventriculorum testudo contexitur, tandem desinunt ve-luti lancinatis fimbriis, seu productionibus in gyrum ductis, quae immer-guntur, Senii plantantur, non secus ac copiosae plantarum radices, incortice, qui soli, seu terrae vicem gerere videtur. Quem progressum ha-beant haec fibrosa corpora, quibus medullaris Cerebri moles conflatur,non est ita facile assignare, quia ob ventriculorum tortuosas cavitates,& corticis implicitam substantiam in sanguineis perfectioribus, acce-dente propria exilitate, multiplicitate, & friabilitate, non ita facile subsensum cadunt; & in piscibus quidem aliqua evidentiora sunt, alia obexiguitatem obscuriora: ex utrisque tamen facta collatione talis censeripotest probabilis progressus: A spinalis medulla: trunco intra calva-riam contento, vel uti ab insigni fibrarum collectione egreflum videmtur habere omnes fibra: per Cerebrum & Cerebellum dispersae; a qua-tuor enim medullae reflexis cruribus hinc inde rumificantur, donec ra-mosis terminationibus in corticem desinant: Hujus progressus in Ce-rebello evidentior est; sit enim ex fibris in arboris formam ductis, cu-jus extremis ramis, & quasi foliis, affunditur eleganter cortex, solutustamen ab adjacentibus, ita ut referat liberum folium. In Cerebro au-tem concameratio, seu ventriculorum testudo constat fibris versus la-tera inclinatis, & in fornicem exstructis, ut in Piscium icone apparet,in quibus etiam observatur fibrarum portio, qua: supra ventriculosversus corticem excurrit inversa via, ita ut fiat silperequitatio, & in-cruciatio cum inferioribus superius descriptis. Hae omnes continuita-tem cum principio anteriori spinalis medulla: probabiliter habere cen-sentur. In sanguineis ipsis perfectioribus idem est progressus ad laterain ventriculis superioribus, & ex his, & aliis a posteriori Cerebri par-te deductis, fit callosi corporis structura, in quo, prout sensus subob-scure ostendit, ex erumpentibus fibrarum finibus fiunt varicosa cor-pora non dissimilia intestinis, quibus coassunditur cortex: ex iisdemetiam ab anteriori Cerebri parte erumpentibus fit septum lucidum-'

Hoc