Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
37
JPEG-Download
 

De Omento y Pinguedine , & Adipofis DuBibm.

ribus, & finibus striarum deducti in oppositas propagantur; m fibrisautem membranas componentibus errabundus, & intricatus est nex-us, ira ut quandoque inconspicua: fiant: In cateris autem Omentis,ubi vasorum rete membranis denudatum apparet, copiosa; siorumcorporum propagines, qua aliquando reticulariter ramis invicem uni-untur, excurrunt supra rete, & si de recenti pertractentur, globosapinguedine ita turgida conspiciuntur, ut ejus globuli quandoque enu-Uieran postint. In Cervino omento a membranosis sacculis, quibusconflantur adiposa stria foras non nunquam ad latera erumpunt haceadem corpora, qua cum venis & arteriis implicita rete constituunt*& horum progreflus diversus est evidenter a complexu fibrarum, qui-bus componuntur membranosa stria.

Negari tamen non potest, ultra hac corpora, fibras nerveas, tum anervo, tum e membranarum straminibus reperiri, qua ubi reticularenon est omentum, ut in Ove, Bove, &c. apparent, ad eandem fern-per regionem propagata, & invicem implicita, nullo tamen ordine,Vel'reticulariter invicem unita.

Iisdem & similibus evincitur, has nequaquam este appendices, &:striarum extenuatas propagines, ad firmum totius omenti robur: namlicet in aliquibus, ubi natura non ex toto obliteravit membranas, ob-serventur vestigia striarum, qua sensim gracilescendo, tandem, velu-ti caudam, continuatas propagines extendunt ad oppositas strias, inbis, tamen , praeter hanc productionem, deprehenduntur etiam hacadiposa corpora sibi ubique similia, & non sensim gracilescentia, ali-aque via incedentia, ä finibus, 6c lateribus striarum intime ema-nantia.

Postremo haesitari potest, an haec corpora sint communiones stria-rum tactae a pinguedine, quae calore fusa cuniculosas sibi vias intermembranas efformet, sola materiae necessitate, nullo intercedente natu-rae fine. Hoc autem destrui potest, si consideremus haec corpora, ubisolum rete vasorum absque membranis observatur, ut in histrice, si-nuoso tractu, quin &: lateraliter propagatis ramis, hoc rete per lon-gum spatium excurrere, & in insignem altitudinem, si in calenti ad-huc animali observentur, elevari. Ulterius haec hadern, ubi etiamareae membranis obvelantur, ut in Bove, &c. non in contiguam,vel proximam fern per terminantur striam, sed quandoque per globu-lorum pinguedinis acervum ulterius excurrendo in remotos sacculosdesinunt; tandem superequitantur adinvicem haec corpora absque ul-la mutatione propriae structurae: Quod fi contingeret ex sola pin-guedinis insinuatione in mutuo occursu fieret potius pinguedinis cu-mulus, öc interciperetur ulterior bifurcatio, & progressus.

An cava lint haec adiposa corpora instar venarum, & arteriarum,ita ut quasi per tubulos fusa pinguedo propagetur; an vero sint ve-luti filamenta, per quae excurrant adiposae particulae, arduum est de-terminare, quia ob exiguitatem, & luciditatem, sensus nequit attin-gere accuratam, 8c minimam structuram. Probabilius mihi tamenVidetur, vasa esse, quia in recenter mactatis aequaliter turgida appa-rent, öc videntur veluu mtestinula globulis referta.

37

A qua-