Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
38
JPEG-Download
 

3 8

Marcellus Malpighius

« '

A quanam parte oriantur adiposa hsec corpora, nondum mihi sen-sibus colligere licuit, quamvis in pluribus, hisque diversis, animalibusOmentum exploraverim; quia ob exilitatem, & dissipatam pinguedi-nem obliterantur ulteriores processus. Brevibus perstringam, quodmihi probabile videtur; ut a sagacioribus accuratius res iiivesiigetur:Du& sunt insignes partes, quae materiam subministrärc posiiint, & fir-mo nexu Omento insigniter continuantur, Ventriculus scilicet, & Lien.Pro Liene militant hae non spernendae rationes: vena enim insignis,quae copiosas hinc inde per universum Omentum propagines mittit,ortum habet a Liene, 6c in omnibus Animalibus, etiam piscibus, Lienin Centro Omenti locatur. Vesaliu* in Cive Patavino in Lienis gibboadornatum adipem, lapidis instar concretum, observavit, & accura-tissimus Schenchius sub Lienis membrana pinguedinem vidiste fateturad vasorum ingressum. His accedat, ex omnium consensu, fibrosacorpora copiose in Liene observari, qua: a membrana in membra-nam per Parenchyma excurrunt, non vulgari nexu cum sanguineisplagis: Ha:c, prout videre potui, arcte nectuntur membrana:, omen-ti, qua: una cum splenico vase intrat splenis lineam, & cum hucus-que nondum constet, an cava sint, & cujus propagines sint, & quemusum corpori praestent, ideo abs re non erit, de his quandoque dubi-tare, an possint esse prima radix adiposorum corporum, vel saltemeorundem communicata soboles.

Altera pars, insignem connexionem cum Omento habens, est Ven-triculus, cui per totam longitudinem arcte nectitur, & vasa sangui-nea in ipso radicata recipit, quod in omnibus Quadrupedibus, & Pisci-bus quibusdam observatur, 6c in Pennatis supra carnosum ventricu-lum excurrit, quo ventriculus, & tenuia intestina cooperiuntur. Inquibusdam piscibus ad ventriculi fundum insignis emergit membrana,qua: vasa diversa a sanguineis habet.

Nec obstat ratio, dum scimus in Ventriculo, & continuatis Inte-stinis media attritione, & exquisita ciborum solutione, particulis ali'menti talem communicari libertatem, ut fui juris jam facta:, qUX jaminerant, vel nova miscella, & mutua adaptatione in novam naturamefformat«, & conglobatae, novos motus, & actiones habeant 5 undecum non deficiat materia pro propaganda pinguedine, non erit im-probabile, vasa quoque ibidem adesse pro hac propaganda, & ad par-tes deducenda.

Accidit autem quandoque, ut probabiliter credo, loco quidem ole-oso hujus substantiae, quae per propria & adaptata in ventriculo, &intestinis orificia in adiposa effluit vasa, aquosam substantiam, vel co-piose ingurgitatam aquam, vel saltem ab alimentis separatam, p erhac vasa derivari in omentum, & inde in abdominis capacitatem-Hippolytus enim Bofcbius in muliere hydrope tentata, quod & 111Brutis ego quoque observavi, vesiculas multas copiosa aqua reset taSper omenti substantiam vidit: hujusmodi autem vesicuso probabilitererant membranosi sacculi, quibus investiuntur pinguedinosi globuli;residuum enim rete est; effluit autem facillime aqua in abdomen, quiatunica: vasorum adiposorum tenuissima:, & poros forte permeabiles

i