De Omento i Pinguedine , & Aditpoßs DuBibm.
ab aqua habent, & ob tenuitatem facillime disrumpuntur, & laceran-tur. Pnrcitatus Schenchius in Cive Altenburgensi decollato, & pub-lice dissecto, renalem adipem maxima ex parce aqueum defluere vi-dit: indeque hydropis initia in visceribus, & tessibus observavit;& laudatus Bartholinus Omentum in Hydropicis computruifle vi-dit.
Scio plures este vias, quibus hydrops in ipso etiam abdomine suc-cedat, quibus fortaste non erit inutile hoc addidisse» cum Hippocratesidem innuisse videatur, Lib. de loc. in homine, ubi irt hydrope, colli-quato & attenuato universo corpore, simulque Omento, e vasis locopinguedinis ferum defluere docet: addit autem Hippocrates , hujusmo-di ferum a Liene florescente derivari, quod quidem accidere potest,ubi sanguinis ferositas a Liene per vas splenicum, per medium excur-rens Omentum, salinis forte evectis particulis viam sibi facit, & exOmento in abdominis capacitatem praecipitatur.
Binis exaratis partibus tertiam pari probabilitate philofophantes ad-dere possumus, a qua effluat pinguedo, vel saltem in ipsam eructetur:haec autem est glandularum per universum corpus dispersum genus:constat enim in corporis habitu, in mesenterio, ad inguina, clunes,& similia, ubi maximus cumulatur pinguedinis proventus, in his eti-am glandulas luxuriare; & non semel observavi in pinguedine subcute locata glandulas carnosas, muco, & subrubra substantia intusrefertas, circa quas plurimus aderat adeps, exteriorem subintransm .mbranam, rete pariter sanguineum, &c adiposa vasa intimam glan-dulae substantiam subintrantia; singulae etiam glandulae plurimumreddunt pinguedinis, quae gustum peculiariter demulcet. Nec defi-cunt vasa, quibus materia subministretur; si enim ad glandulas, utnonnulli ex novissimis contendunt, chylus mediis lacteis deferatur,congrua aderit materia, quam alii a nervis, vel arteriis deducerent.Ex his igitur probabiliter recolligi potest, glandulas vel esse fontes pin-guedinis, vel saltem remedium propagationis ejusdem, ut indicat eru-ditissimus Cctcilius Folius , ita ut cum non exigua adipis portio glan-dularum intima occupet fero lymphatico, salivx, &: similibus, a glan-dulis erumpentibus misceatur. Scio in natura possibiles esse potioresalias vias nobis adhuc ignotas, quas perspicacioribus rimandas relin-quo, & temporum diuturnitas, vel diversorum brutorum sectio in
lucem eruet. N
De Pinguedinis natura, ut optime ptx cieteris recolligit accura-tissimus Jo. Theodorus Schenchius , suspecta multis jam feculis mansit,hairetque adhuc lis sub judice, utrum sit pars; adderem ego, quidsit, a quo, quomodo, & in quem finem generetur ?
Antiquiores in hoc uno msudarunt, ut pinguedinem inter nostricorporis partes collocarent, vel arcerent; quorum quidem rationesfuse videre est apud Schenchium. In assignandis rursum pinguedinisspeciebus laborarunt aliqui, deducentes discrimina inter sevum, adi-pem, pinguedinem, ossiumque medullam.
Non
39
i