Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
43
JPEG-Download
 

43

De Omento, Pinguedine, & Adipßs DuBibm.

Pro complemento postremo occurrunt vasa adiposa in omento, &pinguedine reperta, quae peculiarem generationem, necessitatem, &dignitatem pinguedinis demonstrant: Et tandem si res Hippocraticooraculo firmanda esset, unicus sufficeret Hippocratis locus de naturaPueri, ubi quidem in gravidis ex cibo, & potu ab uteri compressionepinguedinem prosilire docet in omentum, Lc carnem, & tandem inmammarum venas pro lactis generatione.

De Omenti, <k Pinguedinis usu plura apud Auctores habentur;Vulgaris est opinio ex Aristotelis, & Galeni dictis, omentum levibusfabrefactum fuisse membranis, ut innatam caliditatem includeret, Scsine compressione, & dolore veluti stragulum ad deducendas venas,& arterias csiet, ut inde multa colligeretur pinguedo ad vasorum la-tera, qua incalescerent ventriculi fundus, & intestina: Unde in hu-jus confirmationem recitatur ex Galeno gladiatoris historia, qui exem-pto ex vulnere Omento frigiditatem in abdomine' persensit, pro quaarcenda lana ventrem fovere cogebatur; cui tamen opponit propriamobservationem Riolanus eorum, quibus abscisio Omento nihil detri-menti in coctione contigit. Vefatim, quem sequuntur plures, credi-dit vices gere mesenterii, ut vasa a Jecore, Ventriculo , Liene, & In-testinis, quibus subtenditur, fulciret. Cordam Comment, in Lib. de morb.Mulier, docet Omentum alterum esse Ventriculum, seu secundariumpenum, a quo ventriculus escam repetit, quasi ruminationis gratia,unde Homines hoc modo una cum brutis ruminare dicuntur.

Unguedinis usus plures recolligunt famigeratisiimus Bartholbim , &accuratissimus Schenchm 5, ex FaUopio enim mollities, & agilitas in so-lidis partibus conservatur, in inedia facessit in alimoniam, crassitie &lentore corpori propugnaculum exhibet adversus frigoris, & calorisinjurias, & tandem veluti rete congregat calidum innatum. His ad-duntur particulares Pinguedinis actiones, ut partes in majorem molemextendi possit inducta laxitate, ut repletis spatiis ipsa corpori pulchri-tudo concilietur, ut partium coctioni dicatarum, qualis est Ventricu-lus, calor foveatur, ut ossibus alimoniam praebeat, pulvinaris viCemin clunibus, Lc manuum volis gerat, 6c tandem sustentet vasa, quibusadjacet: Adduntur insuper aptiores ad motum reddere articulos -musculos oculorum praecipue oblinire, ut lacihiis extendantur, & inpabillum caloris facessere, praecipue in corde; ne scipsum corrum-pat.

Talia copiose potuerunt auctores in medium adducere, suspecta ta-men esse solet humani ingenii foecunditas, qu£ dum verum, & Unumnon attingit, pluribus superabundat: & primo valde labilis est posi-tio vulgata, Omento scilicet, media pinguedine, foveri calorem Ven-triculi, & Intestinorum, & exinde coctionem, cum Ventriculi coctio,ut prae cateris, nervose ostendit clanssimus Mcebim , fiat ab humoreacri, & salino solvente intimam compagem cibariorum, non autema calore, qui in quacunque sua latitudine nunquam potis est chyhsica-tionem moliri: quin & dubitari potest, an calor, cui, ut opifici, om-nia munia attribuuntur, potius sit in nobis per accidens, sequens alsi-orem causam. Accedat, Omentum adnatum Ventriculi tundo non

cooperire