Marcellus Malpighius
cooperire ventriculum, ut contenditur, ncc tantam esse Pinguedinemcum sit dispersa, ut veluti stragulum viscera foveat; rursus ad coer-cendum caloris incendium in partibus externis viventium excitatumml forte praestantius Adiposis, quibus mediis quies igneis particulis con-ciliatur, ex qua refrigeratio potius, quam caloris intensio emergit.
Cor (Icti usus, quibus firmetur, non habet, ruminatio enim necessa-rio dicit motum localem cibi sursum in os; non apparent autem,quibus cibus in Omentum & ab eodem in Ventriculum regurgitet, &vasa quibus Ventriculo communicat, diversam vehunt materiam a ci-bo, nec ipsam ulterius in Ventriculum revomunt.
Vesalii dictum valde probabile est, quia Ramus splenicus, cseteri-que in fundum Ventriculi perreptantes, ne solitarie quidem protra-herentur, hoc veluti fulcimento eguere. Quoniam tamen naturahanc partem in tamam auxit latitudinem, ut in aliquibus animalibusextenso Omento totius corporis moles superetur, nova indidit vasa,caque peculiari nexu, & implicatione protraxit, ita ut non ex mem-branis, quae altiori usui destinari videntur, sed a seipsis fulcimentumrecipere videantur, ideo diversum subire ministerium probabile est.Quare dicere quidem possumus, Mesenterium esse Adiposum, quo eVentriculo, & tenuibus aliquando Intestinis elabens, seu percolataoleosa substantia per propria vasa, seu ductus transferatur , propriisetiam cellulis confervetur ad usus soli naturae forte notos.
Nimis longum esset ad trutinam revocare singulos Pinguedinis ususmox recollectos, sufficiat tamen dubium reddidisse, Pinguedinem adclunes recollectam pulvinaris vicem praebere, dum in Quadrupedibus,quibus non contingit insessus, ibidem luxuriare videmus; unde forteemergit difficultas, Musculorum intercapedines, & cactera nostri cor-poris spatia Pinguedine repleta fuisse pulchritudinis gratia, cum credi-bilius sit spatiis ipsis structuras necessitate contingentibus abuti natu-ram pro Pinguedinis receptaculo ad usus pro universo corpore exer-cendos.
Quem usum prastet Pinguedo sanguini intime commixta, arduumquidem est determinare. Visus est mihi insignis occurrere Pinguedi-nis usus, ut scilicet esset continuum nativi caloris pabulum, vel sal-tem conservaretur veluti ignis promptuarium, & dispersum penu adperpetuandam in sanguine, & visceribus actualem quasi flammam >& inde calorem. .Quoniam tamen non tantum calori tribuendumcenseo, quantum vulgo jactatur, Sc in animantibus fortasse sola ma-teriae necessitate excitatur; unde calorem morborum facilius auctoremobservamus, quam tranquilla vitae opificem, öc si continuo quidemperpetuus iste ignis foco suo eflet manutenendus, ex quotidiano ali-mento sufficienter reficeretur, ipsa etiam respiratione, &: corporis rari-tate calidum intus raperetur5 cujus tamen contrarium observamus»ita ut naturam magis solicitam videamus in expellendo, ac coercendocalido, quam in evocando, & excitando: Unde probabiliter oppoh'tum dubitari potest, Pinguedinem sanguineis salibus, aliisque acribusparticulis ligamen, & vinculum, & inde inconspicuitatem quandamimpertiri. Nemo enim est, qui dubitet, in serosa altera sanguinis par-te salium