Buch 
Marcelli Malpighii ... opera omnia : figuris elegantissimis in aes incisis illustrata ...
Entstehung
Seite
115
JPEG-Download
 

/

De Liene .

splenica excreti, qui non majorem, quam reliquus, crassitiem possi-det. 'Ulterius, Natura separationem aliquam molitura glandularumutitur ministerio, & tanta est ex perpetuo, .& intestino motu mis-cella in sanguine, ut solo vasorum hiatu, qualis absque glandulis inarteria: splenica: ramo observatur, nequeat subsequi crassioris a tenui-ori sanguinis portione separatio.

An vero lien veluti alterum hepar, ex chylo in ipsum deductosanguificet pro infimi ventris visceribus, apud quosdam inconcustimivideo. Floridus tamen fuit m nostro dissecto cane viscerum abdomi-nis habitus, nullaeque lactea; lienem ingrediuntur, quae in hoc praeci-pue animali ob interceptum hiatum, si quae forent, ampliores, & pa-terniores fuissent. Nec juvat derivata aliqua chyli portio per arterias,etenim jam commixtus sanguini chylus in praecordiis, & pulmoni-bus , dum ab arteria aorta indiscriminatim in splenicam propellitur,& ab hac in lienis cavitates, non minus ad sanguinis naturam immu-tatur, quam in carnibus, Pancreate, &: caeteris venulis per ambitumdispersis.

Diu apud Antiquos, & Neotericos viguit placitum, separatum inliene acidum succum per vas breve in ventriculum eructari, vel sal-tem fermentantem Spiritum in ipsum inspirari, ut ejusdem coctioroboretur, & perficiatur, simulque appetitus excitetur. Certum ta^men videtur, sanguinem, qui lienem attingit, ab eodem una cumcommixto quocunque corpore, quod ibi separetur, & immiscetur amembranosis sinibus, öc cellulis, in continuatum splenicum ramumexprimi, qui, cum patentem in jecur viam inveniat, arduum Videtur invas breve, quod ab arteriis propulsum sanguinem impetu revehit, insi-nuari posse, & hujus impossibilitatem licebit praesenti expenmqitoexplorare. Ligato splenico ramo, libera adhuc comes arteria perma-neat, ita ut propulsus sanguis a liene refluens impeditam inveniat vi-am in itinere ad jecoris portas, ligentur interim portiones vafis bre*vis prope tunicas ventriculi, ne sanguis a comitibus arteriis in ipsumirrumpat, vel mavis digitis compresso vase brevi versus splenicumtruncum sanguis exprimatur, etenim licet impense, turgeant lien, &:ramus splenicus , non tamen unquam a liene ascendet sanguis percontinuatum vas breve in ventriculi fundum, sed, impediente valvu-la in hiatu ejusdem vasis in splenicum ramum, detinebitur, donec,soluto vinculo, in jecur rapiatur, vacua semper, & flaccida interimpermanente vasis brevis inter valvulam, & ligaturam, seu digitorumprefluram, portione.

De inspirato autem fermentativo halitu, seu famelico spiritu a ca-vo lienis per vas breve in ventriculi cavitatem dubitari insuper potest:difficillima est per ianguinea vasa semita, cum sanguis urgeat contra-rio motu, & sua miscella fermenti vim obtundere postit. Insuperadhuc latent peculiaria vasa, per qua; halitus in ventriculi fundum de-ducatur, &in quibusdam pennatis Splen multum distat a ventriculo,& proximior est epati; noster insuper canis longe voracior absqueliene vixit, coctionem optime omnium solidorum etiam peragendo,

ut