6
&
Marcellus Mälpighius
ut ex excretis conjectari licuit, unde sufficienter aliunde haberi potestappetitus, & coctionis causa.
Quid igitur de tam artificioso viscere sentiendum sit penitus igno-ro, ea tamen ut probabilia colligam, quas ex organica illa structura,prout nobis ruditer innotescit, deduci possunt, illud semper admo-nens primas este cogitationes, quas prompte, melioribus occurrentibus,rejiciam. Quoniam itaque lienem innumeris constare glandulis, velsacculis hoc est ovalibus corporibus, qua: a similitudine eorum, qua:in renibus, alibi etiam observantur, taliter appellare licuit, ex di-ctis patet, videtur natura: institutum, separationem , vel saltemcollectionem in liene celebrari, neque hanc parum facessere negotii,cum in maxima quantitate stnt. Hanc conjecturam firmat aliorumviscerum structura, Sc glandularum natura, quibus videtur peculiarealiquod liquidum cribrari, & secerni alio deserendum, vel miscen-dum. Tota difficultas interea est in indagine vasorum, a quibus sepa-randa, vel recolligenda materia deseratur; etenim, licet occurrantarterias, quas totum lienem pervadentes extremis finibus desinant inhas copiosislimas glandulas, cum tamen hucusque sensu aslequi ne-quiverim, injectis liquoribus commercium inter glandularum interi-ora , & arterias, quas exterius veluti capreoli serpunt, nec ita arctehaerere videntur, dubitandi remanet locus. His accedat, quod ubiNatura ab arteriis materiam ministerio glandularum separat peculi-ari excretorio vase utplurimüm derivare solet: at ia liene, cumhucusque hujusmodi desideretur, videtur superfluum Naturam abarteriis determinatum quoddam secernere, quod mox in venas estpropulsura, cüm alias hasc sit consueta via, ita ut labor undequa-que videatur' irritus. Scio nervos occurrere, qui continuati in glan-dulas, qua: membranosa, vel analoga quasdam corpora sunt, suc-cum vehere possunt in glandularum cavitatibus recolligendum, Lcab his in cellulas , quod placitum firmare videtur positionem Fami-geratissimi Deleboe Sylvii , statuentis animalem spirituum nervis dela-tum in liene, sanguini per arterias deducto commisceri. His tamennon obstantibus, pro arteriis illud militare videtur, ad glandulas ex-porrigi arteriarum ramos, qui licet liquoribus ipsas non inficiant, nontamen sufficienter excluditur inter vasa, & glandulas intimus com-meatus, cum idem in renum minimis glandulis accidat, quarum in-terior pars, atramento per arterias injecto, nequaquam inficitur. Ul-terius ingens est numerus glandularum, magna est cellularum, &ductuum lienis amplitudo, & capacitas, copia insuper separati humo-ris probabiliter non est exigua; ideo cuna nervus, qui natura suasuccum sero, & parce vehit, non per se sufficiat ad subministrandumglandulis, 6c successive lienis sinibus liquorem; eo quia in centro li-enis, & ubi pracipue glandulis nectitur exutus involucro gracillimussit, Le solo microscopio vix attingatur, recurrendum erit ad arterias,ut ab ipsis debita suppeditetur humoris quantitas. Conditio etiamseparata* materia’ in liene fui exortum non undequaque a nervis tra-here videtur, cum acrior nervoso succo probabiliter credatur. Su-periori anno, ut deserens vas, & excreti succi naturam explorarem,