De Vulmonibw.
Mirabiliorem & altiorem observavi divisionem, pulmonum enimmoles lobulis pene infinitis propria membrana circumfeptis, commu-nibus vasis donatis, propaginibus aspera: arterias adnatis conflantur,attingi autem possunt lobuli, si seminflatus pulmo solis radiis, vel lu-mini objiciatur, interstitia enim quasdam quasi diaphana emergent, quassi levi incisione prosequaris lobulos, utrinque asperas arterias, <Sc vasisadherentes sejunctos reddes, & propria involutos membrana inspiratoaere per tracheam experieris; illa, & diligenti sectione sejungi potest,& luci opposita splendescit; clarius tamen hos tibi continget viderefacta levi pulmonum elixatione, & elaborata interstitiorum lectione.
Lobulorum figuram delinearam videbis; horum insertionem, &variam situationem non in totum mihi licuit exprimere, quia varia estsecundum diversam exigentiam, cum enim ad quamcunque partemtrachea cum appensis vasis ad modum arboris ramificetur, & hujus-modi ramificationes modo desinant in superficiem pulmonum exti-mam, quas plana, & «qualis este debet, modo in angulos eorumdemextremos, rursus cum debite necti debeant contiguis, öc circumpositisramificationibus, ut ferventur debitus situs, nexus, «qualis capacitas,öc interstitium, ideo vario modo situantur isti lobuli, ut quandoquebasi uniantur tracheae, modo costa, modo cono; processuum horumin extimis similitudinem in cupressi nuce adumbratam videbis, prae-cipuos, & simpliciores, prout licuit in postremis subobscure collegitabulis.
Post lobulos occurrent observanda tacta superius interstitia, non un-dequaquc nudce vacuitates , Sc intercepta inania spatia, plures enimhaoent extensos membranas modo sibi parallelas, modo angulares, quasnon tantum ab extrema superficie lobulorum lateralster positorum, ve-rum, & ab interna lobulorum substantia propagantur, inter hasce mem-branas excurrunt plurima vaso minima a lobulis egresla, quas in eos-dem oppositos ingrediuntur, hisce membranis recipitur, öc ejicituraer, veluti in amplioribus sinibus, qui mutuam habent communio-nem, ut aer ex uno in alium comprimi possit, ita ut interstitia sint eas-dem membraneas vesiculas pulmonum, diaphana; tamen & tenuissimas.
Interstitia talem habent propagationem, qualis relinquitur a situatislobulis, quas in grandioribus animalibus pene sequant latitudinem se*midigiti per transversum, h«c non ad solam lobulorum distinctionem,& nexum fabrefacta a natura censeo, sed fortasse aere intercepto co-arctant undequaque investitos lobulos, & ita multiplicant impetumpressionis, & consequenter juvant miscellam sanguinei corporis; Ulte-rius cum frequenter vesiculas, quas a Graecis Hydatides dicuntur, inistis interstitiis observaveram, item in animalibus senibus, & aliis qui-busdam morbo extinctis, puncta quaedam nigra, quae veluti linea te-nui protracta totam interstitiorum propaginem signant, probabile cre-dam diverticula esse, öc veluti emunctoria minimorum lobulorum;eadem quoque denigratio deprehenditur in glandulis lateribus asperasarteriae continuatis.
Per pulmonum substantiam triplex vasorum genus disseminari in-notuit ; varius tamen creditus est usus, cujus quidem varietatem, &longum, & absonum exarare in praesenti esset, ideo supposita sobole
asper«