DAPHNIS ECLOGA.
Vtque Conon juveni radium donarit, utrimqueMulto insignem auro , & pellucidulis cry stallis -Per quas quod spectes, prope fiat; & augmina fumat •Dixerit &: Sollers, en, primus quale Batavus*
Munus adornarit ; sed Etrusci quo decus ArniEst Antenorea lenior Tyrrhenus in urbeRegna Iovis princeps metatus, ab aethere: vobisNunquam nota prius miracula nuntia portans;
Lunai' montes; vultus tibi, Phosphore, ternos ;
Quove satellitio sublustri nocte vageturStella Deum regis per caerula templa superne?
Hoc quoque tu non nota prius miracula prodes:
Hujus erat tibi servatus sollertior usus;
Arcanumque Chroni mortalibus omne recludes.Accipe frustra olim nobis optabile donum.
Daphnidis ad gratum nomen pernice choreaExlultant alacres Pueri: neque segnius ipseProsequitur; Geminas imitantia lumina falcesHactenus ut vane Saturni credita sidus.
Oblongo tam diversa sub imagine discoFingere, quando globum teretem teres annulus extraSplendet , & ambo nigror spatii disterminat intus ;Exiguo circum quos erret stellula gyro:
Omnia divino quT fretus munere DaphnisExtulerit , non ante novam vulgata per artem :Adjungitque quod his meritis permulsus, eundemIn siia magna Chronus sit adire iacraria pastus:
Heic oculis lustrar it ut omnia; promserit atque ,Inventum subtile secandi temporis illinc;
Partes quo minimas ac momina dividat hora?,
Oscilla ex tenui suspendens mollia filo:
Id labyrintheos cursus qui dirigat alni,
Ignarumque via ratis haud sinat este magistrum :
Cui neque quotidie tam certus spondeat auctor,Oceano quantum Titan altistimus exstet;
Ac quibus emergat, queis tunc simul occidat oris,Dapnnidos egregio norint conamine docti.
Ille canit: chorus in numerum sua brachia quastant,Alternoque solum pede pulsant, at freta laltuLibrabant hilares sese super humida thynni.