Buch 
Christiani Hugenii ... horologium oscillatorium sive de motu pendulorum ad horologia aptato demonstrationes geometricae
Entstehung
Seite
152
JPEG-Download
 

DlCENTROOsc III A-TIOJIIS,

152. CHRISTIANI HVGENII

beri possit. Etsi enim, simplici pendulorum oscillatione,hoc a qui-busdam tentarum fuerit, numerando recursus qui tota casli con -versione continentur, vel parte ejus cognita, per fixarum stella-rum distantias, secundum ascensionem rectam ; nec certitudo ea-dem hoc modo,qua: adhibitis horologiis,contingit, & labor longeest molestissimus ac tadiosissimus , propter numerandi solicitudi-nem. Quia autem,praeter horologia, aliquid, ad exactissimam hu-jus mensura: inquisitionem, etiam centrorum oscillationis notitiaconfert ; ideo hic demum, post eorum tractationem, hanc deter-minationem subjicimus.

Aptissima huic rei sunt horologia, quorum oscillationes singulasecunda scrupula, vel eorum semisses, notant, quaque indicibusetiam,ad ea demonstranda, instructa sunt. Postquam enim,ad me-diocrem dierum longitudinem, ejusmodi horologium, fixarumstellarum observationibus , compositum fuerit , methodo illaquam in horologii descriptione ostendimus : aliud pendulumsimplex, hoc est, fphara plumbea, aut alia materia gravi constans,ex tenui filo religata, juxta suspendenda est, motuque exiguo im-pellenda; ac tantisper producenda, aut contrahenda fili longitu-do , donec recursus ejus,per quadrantem hora, aut semissem, unaferantur cum reciprocationibus penduli horologio aptati. Dixiautem exiguo motu impellendum pendulum, quia oscillationesexigua, puta 5 vel 6 partium, fatis aqualia tempora habent, ma-gna vero non item. Tunc, accepta mensura distantia, a punctosuspensionis ad centrum oscillationis penduli simplicis; eäque, sirecursus singuli scrupula secunda valeant, in tres partes divisä; fa-cient ha singula longitudinem pedis, quem Horarium in supe-rioribus vocavimus: quique, hoc pacto,non solum ubique gen-tium constitui possit , sed & venturo avo redintegrari. Adeo ut &moduli pedum omnium aliorum, semel ad hunc proportionibussuis expressi, certo quoque in posterum cognosci possint. Sicutjam supra, pedem Parisiensem ad hunc horarium este diximus,ut864 ad 881; quod idem est ac si, posito prius pede Parisiensi, dica-mus tribus hujusmodi pedibus, cum octo lineis & dimidia, con-stitui pendulum simplex , cujus oscillationes scrupulis secundishorariis responsura sint. Pes autem Parisiensis ad Rhenanum,quo in patria nostra utuntur, sehabetutr^ adizy;hoc est,quin-que lineis suis diminutus, alterum illum relinquit. Atque ita & hicpes, & alii quilibet, perpetuo duraturas mensuras accipiunt.

Quomodo autem centrum oscillationis in fphara, ex qualibet

longitudine