VIRI PRAESTANT ISSI MI
ISAACI NEWTONI
OPUS HOCCE
M ATHEM ATICO-PHYSICUM
seculi gentisque nostras decus egregium.
E N tibi norma poli, & divae libramina molis,
Computus en Jovis; & quas, dum primordia rerumPangeret, omniparens leges violare creatorNoluit, atque operum quae fundamenta locarit.
Intima panduntur victi penetralia caeli,
Nec latet extremos quae vis circumrotat orbes.
Sol folio relidens ad fe jubet omnia pronoTendere descensu, nec recto tramite currusSiderios patitur vallum per inane moveri;
Sed rapit immotis, fe centro, lingula gyris.
Jam patet horrificis quae sit via flexa cometis,-Jam non miramur barbati phaanomena astri.
Discimus hinc tandem qua causa argentea PhoebePaflibus haud aequis graditur; cur subdita nulliHactenus astronomo numerorum fraena reculet:
Cur remeant nodi, curque auges progrediuntur.
Discimus & quantis refluum vaga Cynthia pontumViribus impellit, feflis dum fluctibus ulvamDeserit, ac nautis suspectas nudat arenas;
Alternis vicibus luprema ad littora pulsans.
Qu&