Quae toties animos veterum torsere sophorum,
Quaeque scholas frustra rauco certamine vexant,
Obvia conspicimus, nubem pellente mathesi.
Jam dubios nulla caligine praegravat error,
Queis superum penetrare domos atque ardua caeliScandere sublimis genii concesiit acumen.
Surgite mortales, terrenas mittite curas -Atque hinc caeligenae vires dignoscite mentis,
A pecudum vita longe lateque remotae.
Qui scriptis jussit tabulis compescere caedes,
Furta & adulteria, & perjurae crimina fraudis ,-Quive vagis populis circundare moenibus urbesAuctor erat,- Cererifve beavit munere gentes,-Vel qui curarum lenimen prestit ab uva,-Vel qui Niliaca monstravit arundine pictosConsociare sonos, oculisque exponere voces;
Humanam sortem minus extulit: utpote paucaRespiciens miserae tantum solamina vitae.
Jam vero superis convivae admittimur, altiJura poli tractare licet, jamque abdita caecaeClaustra patent terrae, rerumque immobilis ordo,
Et quae praeteriti latuerunt secula mundi.
Talia monstrantem mecum celebrate camaenis,
Vos d caelicolum gaudentes nectare vesci,
Newton um clausi reserantem scrinia veri,
Newtonum Musis charum, cui pectore puroPhoebus adest, totoque incessit numine mentem:
Nec fas est propius mortali attingere divos.
EDM. HALLET
P R M