Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

P R JE F A T I 0

objectio, si quis dixerit eosdem motus per vortices explicari dcberevetiamsi id fieri posse vel maxime concesserimus. Non autem conce-dimus: nequeunt enim ullo pacto phaenomena per vortices explicari;quod ab auctore noltro abunde quidem & clarissimis rationibus evin-citur; ut somnis plus aequo indulgeant oporteat, qui ineptissimo fig-mento resarciendo, novisque porro commentis ornando infelicemoperam addicunt.

Si corpora planetarum & cometarum circa solem deserantur a vor-ticibus; oportet corpora delata & vorticum partes proxime ambi-entes eadenvvelocitate eademque cursus determinatione moveri, oceandem habere densitatem vel eandem vim inertias pro mole ma-teriae. Conilat vero planetas & cometas, dum versantur in iisdemregionibus caelorum, velocitatibus variis variaque cursus determina-tione moveri. Necessario itaque sequitur, ut fluidi caeleflis partesillae, quae sunt ad easdem distantias a sole, revolvantur eodem tem-pore in plagas diversas cum diversis velocitatibus: etenim alia opuserit directione & velocitate, ut transire possint planetae; alia, uttransire possint cometas. Quodcum explicari nequeat; vel faten-dum erit, universa corpora caelestia non deferri a materia vorticis;vel dicendum erit, eorundem motus repetendos esse non ab unoeodemque vortice, sed a pluribus qui ab invicem diversi sint, idem-que spatium soli circumjectum pervadant.

Si plures vortices in eodem spatio contineri, & sese mutuo pe-netrare motibusque diversis revolvi ponantur; quoniam hi motusdebent esse conformes delatorum corporum motibus, qui sunt sum-me regulares, & peraguntur in sectionibus conicis nunc valde eccen-tricis, nunc ad circulorum proxime formam accedentibus; jurequaerendum erit, qui fieri possit, ut iidem integri'conserventur necab actionibus materiae occursantis per tot saecula quicquam pertur-bentur. Sane si motus hi fictitii sunt magis compositi & difficiliusexplicantur, quam veri illi motus planetarum & cometarum; frustramihi videntur in philosophiam recipi: omnis enim causa debet esseeffectu suo simplicior. Concessa fabularum licentia,, affirmaverit ali-quis planetas omnes & cometas circumcingi atmosphaeris, adinstartelluris nostrae; quae quidem hypothesis rationi magis consentaneavidebitur quam hypothesis vorticum. Affirmaverit deinde has a-t*

mosphs?-*