EDITORIS
mosphaeras, ex natura sua, circa solem moveri & sectiones conicasdescribere; qui sane motus multo facilius concipi potell, quam con-similis motus vorticum se invicem permeantium. Denique planetasipsos & cometas circa solem deferri ab atmosphaeris suis credendumelfe ssatuat, & ob repertas motuum caelestium causas triumphumagat. Quisquis autem hanc fabulam rejiciendam esse putet, idem& alteram fabulam rejiciet: nam ovum non est ovo similius, quamhypothesis atmosphaerarum hypothesi vorticum.
Docuit Galilaus , lapidis projecti & in parabola moti deflexionema cursu rectilineo oriri a gravitate lapidis in terram, ab occulta sci-licet qualitate. Fieri tamen potest ut alius aliquis, nasi acutioris,philosophus causam aliam comminiscatur. Finget igitur ille materi-am quandam subtilem, quae nec visu, nec tactu, neque ullo sensupercipitur, versari in regionibus quae proxime contingunt telluris su-perficiem. Hanc autem materiam, in diversas plagas, variis & ple-rumque contrariis motibus ferri, & lineas parabolicas describere con-tendet. Deinde vero lapidis deflexionem pulchre sic expediet, &vulgi plausum merebitur. Lapis, inquiet, in fluido illo subtili natat& cursui ejus oblequendo, non potest non eandem una semitam de-scribere. Fluidum vero movetur in lineis parabolicis; ergo lapidemin parabola moveri necesse est. Quis nunc non mirabitur acutis-simum hujusce philosophi ingenium, ex causis mechanicis, materiascilicet & motu, phaenomena naturae ad vulgi etiam captum praeclarededucentis? Quis vero non subsannabit bonum illum Galilaum , quimagno molimine mathematico qualitates occultas, e philosophia fe-liciter exclusas, denuo revocare sustinuerit ? Sed pudet nugis diutiusimmorari.
Summa rei huc tandem redit: cometarum ingens est numerus;motus eorum sunt summe regulares, & eatdem leges cum planetarummotibus observant. Moventur in orbibus conicis, hi orbes sunt valdeadmodum eccentrici. Feruntur undique in omnes caelorum partes,& planetarum regiones liberrime pertranleunt, & saepe contra signo-rum ordinem incedunt. Haec phaenomena certissime confirmanturex observationibus astronomicis: & per vortices nequeunt explicari.Imo, ne quidem cum vorticibus planetarum consistere possunt. Co-metarum
3 *