PRiEF ATIO
metarum motibus omnino locus non erit; nisi materia illa fictitia pe-nitus e caelis amoveatur.
Si enim planetas circum solem a vorticibus devehuntur; vorticumpartes, quas proxime ambiunt unumquemque planetam, ejusdem den-sitatis erunt ac planeta; uti supra dictum esi. Itaque materia illa om-nis quas contigua esi orbis magni perimetro, parem habebit ac tellusdensitatem: quae vero jacet intra orbem magnum atque orbem saturni,vel parem vel majorem habebit. Nam ut consiitutio vorticis per-manere posiit, debent partes minus densae centrum occupare, magisdensae longius a centro abire. Cum enim planetarum tempora pe-riodica sint in ratione fesquiplicata distantiarum a sole, oportet partiumvorticis periodos eandem rationem servare. Inde vero sequitur, vi-res centrifugas harum partium fore reciproce ut quadrata distantiarum.Quae igitur majore intervallo distant a centro, nituntur ab eodem re-cedere minore vi: unde si minus densae fuerint, necesse est ut ce-dant vi majori, qua partes centro propiores ascendere conantur.Ascendent ergo densiores, descendent minus densae, & locorum fietinvicem permutatio; donec ita fuerit disposita atque ordinata mate-ria fluida totius vorticis, ut conquiescere jam posiit in aequilibrioconstituta. Si bina fluida, quorum diversa est densitas, in eodemvase continentur; utique futurum est ut fluidum, cujus majorest densitas, majore vi gravitatis infimum petat locum: & rationenon absimili omnino dicendum est, densiores vorticis partes majorevi centrifuga petere supremum locum. Tota igitur illa & multomaxima pars vorticis, quae jacet extra telluris orbem, densitatemhabebit atque adeo vim inertiae pro mole materiae, quae non minorerit quam densitas & vis inertis telluris: inde vero cometis tra-jectis orietur ingens resistentia, & valde admodum sensibilis; nedicam, quae motum eorundem penitus sistere atque absorbere postemerito videatur. Constat autem ex motu cometarum prorsus re-gulari, nullam ipsos resistentiam pati quae vel minimum sentiri potest;atque adeo neutiquam in materiam ullam incursare, cujus aliqua sitvis resistendi, vel proinde cujus aliqua sit densitas seu vis inertis.Nam resistentia mediorum oritur vel ab inertia materis fluids, vel adefectu lubricitatis. Qus oritur a defectu lubricitatis, admodum ex-igua est; & sane vix observari potest in fluidis vulgo notis, nisi valde
c tenacia