10 PHILOSOPHIA NATURALIS
Definiti- tur ; at motus relativus ab his viribus non mutatur necessario. Nam
11 eaedem vires in alia etiam corpora, ad quae fit relatio, sic impri-mantur, ut situs relativus conservetur, conservabitur relatio in quamotus relativus consistit. Mutari igitur potest motus omnis relati-vus, ubi verus conservatur, & conservari ubi verus mutatur ; & prop-terea motus verus in ejusmodi relationibus minime consistit.
Effectus, quibus motus absoluti & relativi distinguuntur ab invi-cem, sunt vires recedendi ab axe motus circularis. Nam in motucirculari nude relativo has vires nullae sunt, in vero autem & abso-luto majores vel minores pro quantitate motus. Si pendeat situlaa filo praelongo, agaturque perpetuo in orbem, donec filum a con-torsione admodum rigescat, dein impleatur aqua, & una cum aquaquiescat; tum vi aliqua subitanea agatur motu contrario in orbem,& filo se relaxante, diutius perseveret in hoc motu; superficies a-quse sub initio plana erit, quemadmodum ante motum vasis: Atpostquam vas, vi in aquam paulatim impressa, effecit ut haec quo-que sensibiliter revolvi incipiat; recedet ipsa paulatim a medio, as-cendetque ad latera vasis, figuram concavam induens, (ut ipse ex-pertus lum) & incitatiore semper motu ascendet magis & magis, do-nec revolutiones in aequalibus cum vase temporibus peragendo,quiescat in eodem relative. Indicat hic ascensus conatum rece-dendi ab axe motus, & per talem conatum innotescit & mensura-tur motus aquae circularis verus & absolutus, motuique relativohic omnino contrarius. Initio, ubi maximus erat aquae motus rela-tivus in vase, motus ille nullum excitabat conatum recedendi abaxe: aqua non petebat circumferentiam ascendendo ad latera va-sis, sed plana manebat, & propterea illius verus motus circularisnondum inceperat. Postea vero, ubi aquae motus relativus decre-vit, ascensus ejus ad latera vasis indicabat conatum recedendi abaxe; atque hic conatus monstrabat motum illius circularem verumperpetuo crescentem, ac tandem maximum factum ubi aqua quie-scebat in vase relative. Quare conatus iste non pendet a transla-tione aquae respectu corporum ambientium, & propterea motus cir-cularis verus per tales translationes definiri nequit. Unicus est cor-poris cujusque revolventis motus vere circularis, conatui unico tan-quam proprio & adaequato effectui respondens; motus autem rela-tivi pro variis relationibus ad externa innumeri sunt; & relationum
instar,