Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

rzo

PHILOSOPHIA NATURALIS

De MotuCok.poe.um

D E

MOTU CORPORUM

LIBER SECUNDUS.

S E C T I O I.

De motu corporum quibus refiflitur in.ratione velocitatis .

PROPOSITIO I. THEOREMA I.

Corporis , cui reßstitur in ratione velocitatis , motus ex resi-stentia amissus est ut spatium movendo conseBum .

N A M cum motus singulis temporis particulis aequalibus amis-sus sit ut velocitas, hoc est, ut itineris confecti particula:erit, componendo, motus toto tempore amissus ut iter to-tum. E D

Corot. Quare si corpus, gravitate omni destitutum, in spatiis libe-ris sola vi insita moveatur ; ac detur tum motus totus sub initio,tum etiam motus reliquus post spatium aliquod confectum: dabiturspatium totum quod corpus infinito tempore describere potest. Eritenim spatium illud ad spatium jam descriptum, ut motus totus subinitio ad motus illius partem amissam.

LEMMA I.

ffstiantitates differentiis suis proportionales sunt continue pro-portionales.

Sit A ad A B ut B ad B C & C ad C D, &c. & conver-tendo fiet A ad B ut B ad C & C ad D, &c. A E. D.

PROPO-