PRINCIPIA MATHEMATICA, 3<Ti
sita, quam versus pulsuum rariora intervalla ; eoque pacto rariussemper evadens e regione intervallorum ac densius e regione pul-suum, participabit eorundem motum. Et quoniam pulsuum pro-gressivus motus oritur a perpetua relaxatione partium densiorumversus antecedentia intervalla rariora ; & pulsus eadem fere celerita-te se se in medii partes quiescentes KL, NO hinc inde relaxare de-bent ; pulsus illi eadem fere celeritate sese dilatabunt undique in spa-tia immota KL, NO , qua propagantur directe a centro A ; ideoquespatium totum KLON occupabunt. E 2). EIoc experimur in.sonis, qui vel monte interposito audiuntur, vel in cubiculum perfenestram admisti sese in omnes cubiculi partes dilatant, inque angu-lis omnibus audiuntur, non tam reflexi a parietibus oppositis, quama fenestra directe propagati, quantum ex sensu judicare licet.
Cas. 3 . Ponamus denique quod motus cujuscunque generis pro-pagetur ab A per foramen B C: & quoniam propagatio ista non fit,nili quatenus partes medii centro A propiores urgent commovent-que partes ulteriores; & partes quae urgentur fluidae sunt, ideoquerecedunt' quaquaversum in regiones ubi minus premuntur: rece-dent eaedem versus medii partes omnes quiescentes, tam lateralesKL & NO, quam anteriores T^, eoque pacto motus omnis, quamprimum per foramen BC transiit, dilatari incipiet & inde tanquama principio & centro, in partes omnes directe propagari. E L. D.
PROPOSITIO XLIII. THEOREMA XXXIV.
Corpus omne tremulum in medio elafiico propagabit motumpulsuum undique in direclum • rn medio vero non elajhcomotum circularem excitabit.
Cas. i. Nam partes corporis tremuli vicibus alternis eundo & re-deundo, itu suo urgebunt & propellent partes medii sibi proximas,& urgendo compriment easdem & condensabunt; dein reditu suosinent partes compressas recedere & sese expandere. Igitur par-tes medii corpori tremulo proximae ibunt & redibunt per vices,ad instar partium corporis illius tremuli: & qua ratione partescorporis hujus agitabant hasce medii partes, hae similibus tremoribusagitatae agitabunt partes sibi proximas, etcque similiter agitatae agi-tabunt ulteriores, & sic deinceps in infinitum. Et quemadmodum
A a a medii