3 8(S
PHILOSOPHIE NATURALIS.
D E
MUNDI
SYSTEMATE.
LIBER TERTIUS.
'f N libris praecedentibus principia philosophiae tradidi, non tamenphilosophica sed mathematica tantum, ex quibus videlicet inrebus philosophicis disputari possit. Haec sunt motuum & viri-um leges & conditiones, quae ad philosophiam maxime spectant.Eadem tamen, ne sterilia videantur, illustravi scholiis quibusdamphilosophicis, ea tractans quae generalia sunt, & in quibus philoso-phia maxime fundari videtur, uti corporum densitatem & resistenti-am, spatia corporibus vacua, motumque lucis & sonorum. Super-est ut ex iisdem principiis doceamus constitutionem systematis mun-dani. De hoc argumento composueram librum tertium methodopopulari, ut a pluribus legeretur. Sed quibus principia posita fatisintellecta non fuerint, ii vim consequentiarum minime percipient,neque praejudicia deponent, quibus a multis retro annis insueverunt:& propterea ne res in disputationes trahatur, summam libri illiustranstuli in propositiones, more mathematico, ut ab iis solis leganturqui principia prius evolverint. Veruntamen quoniam propositionesibi quam plurima? occurrant, quae lectoribus etiam mathematice do-ctis moram nimiam injicere possint, auctor esse nolo ut quisquameas omnes evolvat; suffecerit siquis definitiones, leges motuum §iones tres priores libri primi sedulo legat, dein transeat ad hunclibrum de mundi systemate, & reliquas librorum priorum proposi-tiones hic citatas pro lubitu consulat.
REGULE