Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

5zc> PHILOSOPHT/E NATURALIS, &c.

Mundi Hactenus phaenomena caelorum & maris nostri per vim gravitatisexposui, sed causam gravitatis nondum assignavi Oritur utique haecvis a causa aliqua, quae penetrat ad usque centra solis & planetarum,fine virtutis diminutione; quaeque agit non pro quantitate fuperfi-ciernm particularum, in quas agit (ut solent causae mechanicae) sedpro quantitate materiae solida ; & cujus actio in immensas distantiasundique extenditur, decrescendo semper in duplicata ratione distan-tiarum. Gravitas in solem componitur ex gravitatibus in singulassolis particulas, & recedendo a sole decrescit accurate in duplicataratione distantiarum ad usque orbem saturni, ut ex quiete aphelio-rum planetarum manifestum est, & ad usque ultima cometarum a-phelia, si modo aphelia illa quiescant. Rationem vero harum gra-vitatis proprietatum ex phaenomenis nondum potui deducere, &hypotheses non fingo. Quicquid enim ex phaenomenis non dedu-citur, hypotheßs vocanda est ; & hypotheses seu metaphysicae, seu,physicae, seu qualitatum occultarum, seu mechanicae, in philosophiaexpcrimentali locum non habent. In hac philosophia propositionesdeducuntur ex phaenomenis, & redduntur generales per inductio-nem. Sic impenetrabilitas, mobilitas, & impetus corporum & le-ges motuum & gravitatis innotuerunt. Et fatis est quod gravitasrevera existat, & agat secundum leges a nobis expositas, & ad cor-porum caelestium & maris nostri motus omnes sufficiat.

Adjicere jam liceret nonnulla de spiritu quodam subtilissimo cor-pora crassa pervadente, & in iisdem latente; cujus vi & actionibusparticulas corporum ad minimas distantias se mutuo attrahunt, &contiguae factae cohaerent; & corpora electrica agunt ad distantiasmajores, tam repellendo quam attrahendo corpuscula vicina; & luxemittitur, reflectitur, refringitur, inflectitur, & corpora calefacit;& sensatio omnis excitatur, & membra animalium ad voluntatemmoventur, vibrationibus scilicet hujus spiritus per solida nervorumcapillamenta ab externis sensuum organis ad cerebrum & a cerebroin musculos propagatis. Sed haec paucis exponi non possunt; ne-que adest sufficiens copia experimentorum, quibus leges actionumhujus spiritus accurate determinari & monstrari debent.

FINIS .

INDEX