CHRISTIANI HVGENH
ZVLICHEMII, CoNST. F.
SYSTEMA SATVRNIVM.
VM ad caelestium contemplationemtubos opticos > nobilissimum Belgi-T<i£* o^tUi.CL nostra: inventum, Galileus ad-^aliLw.movisset,celeberrimaquc illa Planc-tarum phaenomena mortalibus pri-mus aperuisset} in his, ea quae de Sa-turni stella prodidit, vel prxcipueadmiratione digna fuisse videntur.
N am caetera quidem, etsi suspicien-da merito ac magni facienda , non tamen ejusmodi erant,ut, quibus de causis talia cernerentur, enixe quaerendum es-set. Saturni vero mutabiles figurae novum quoddam Se re-conditum naturae artificium praeferebant, cujus certe ratio-nem neque Galileo ipsi, neque tanto post tempore Astro-nomorum cuiquam (pace eorum dixerim) divinare conti-git. Hunc primo non simplici orbe lucentem, sed veluti ter-geminum conspexerat, binis stellis minoribus mediae majoriproxime utrinque adjectis. Eäque forma triennio fere abs-que ulla mutatione perseverante, certo sibi persuaserat,qua-les lovi quatuor, tales duos comites Saturno obtigisse, nul-lo tamen motu praeditos, eoque simili positu semper lateri-bus haesuros. Verum sententiam mutare coactus est, solitarioSaturno prodeunte, ac priore satellitio penitus destituto.
Quod cum admirabundus vidisset & causam rei conjecturaaslequi tentarct, de reditus tempore, quo prior illa phasis re-stitui deberet, nonnulla vaticinatus est. Sed neque haue itatunc successisle quemadmodum speraverat deprehensumest, nec gemina modo aspectus diversitate Saturnum con-
A tentum