Buch 
Christiani Hugenii ... Systema Saturnium, sive De causis mirandorum Saturni phaenomenôn, et comite ejus planeta novo
Entstehung
Seite
58
JPEG-Download
 

Christiani Huoenii

Majorem

Saturni

diamelrii

necejjario

/Equatori

parallela

sernper T

deri.

Rtveratimeit mini .mutn quidntnnutt-quum ab-errare.

& reliqui corporis splendorem conspici nequeat; ac pro-inde Saturni forma ejusmodi appareat qualem anno 1655& 1657 nos spectasse supra meminimus, quae quomodoaliis omnibus hactenus telescopiorum culpa trisphaerica exi-stimata fit, antea quoque ostensum est.

Sola dehinc rotunda phasis explicanda restat - ad quampriusquam transeam, de inclinatione magna; Saturni dia-metri, sive ansarum lineae, ut supra eam vocavi,pauca ad-notanda sunt.

Aio itaque in omnibus praedictarumphasium, posito ,ut hactenus fecimus, parallelum esse annuliplanum planoaequatoris, necessario fieri ut major diameter Saturni, siveellipseos cjus.cui annulus assimilatur, iemper aequator! cir-culo parallela spectetur, plane quemadmodum revera con-tingere nostris aliorumque observationibus supra probavi-mus. Quum enim visus noster respectu caelestium in cen-tro aequatoris circuli, atque adeo in plano ejus collocatussit, cui plano planum annuli parallelum ponitur, necesseest maximam longitudinem annularis ellipseos eidem ae-quator! circulo parallelam extendi: eadem prorsus ratione,qua, fi in aere plano terrae parallelum circulum suspenda-mus, oculo nostro altiorem , indeque passibus aliquot re-tro absistamus, major diameter ellipsis quam suspensus cir-culus visui offert Horizontis circulo aequi distare comperie-tur. Hoc enim proculdubio eventurum,cuivis vel citra ex-perimentum intelligitur.

Esse autem annuli planum plano aequatoris omnimodisparallelum, etsi observationibus, quas quidem expendi-mus hactenus,minime repugnantibus statuere licuit; exigu-um tarne quid deesse, quo minus omnino perfectus sit eoruparallclismus, alia ratione deprehenditur. Etenim si pror-sus inter se parallela forent utraque plana,sequeretur ut cum

in