De MAGNETE.
105
plurimas vires de se spargeret; ha: tamen a Ferro non recipiunturiemper in tanta copia, quam quidem illae, quae ex Magnete debilieffluunt, & copia minores sunt: quare nonnullorum vires magisconveniunt cum fabrica partium Ferri, quam aliorum.
Datur ita etiam Ferrum, quod a Magnete parum virtutis accipit,dum interim aliud Ferrum ab eodem Magnete majori vi donatur.
EXPERIMENTUM. XXXV.
Si Ferrum subitissime supraMagnetemsemel ducatur, aliquantumvirtutis acquirit, si repetatur astrictio supra eundem Magnetis lo-cum & cum eadem directione, ferrum a Magnete elevando, quandoad extremum perductum est, augetur vis in Ferro, donec post ali-quot repetitos affrictus acceperit omnem vim, quam potest: posteaenim stepius reiterari affrictus supra eundem Magnetem, nihil plusvirium Ferro concedunt.
Hoc confirmavit Sturmius in Phy sic. EleEt. Tom. z. pag. 1090.In hoc Experimento Ferrum a Magnete tantum determinatas acqui-rit vires non auctas, etiamsi millies Lapidi affricetur , quod nonevenit, quia pluribus viribus accipiendis foret impar,sed quoniamMagnes ille huic moli majores aut plures tribuere nequit; si enimhoc Ferrum super liberaliori Magnete ducatur, majorem vim attra*hendi acquirit.
Si Ferrum non ductum fuerit super Magnete , sed tantummodoapplicatum, tum non nisi elapsis aliquot horis imprtegnatur vi Ma-gnetica , quemadmodum recte adnotavit Cl. Wolfius , non tamentot vires hoc modo recipit, ac si duceretur super Magnete: Quo-niam igitur mera Ferri applicatio ad Magnetem, aut velox super eoductus non largitur multum virtutis Ferro , prtestat hoc lente &cum valida appressione Magnetis polo attrivisse.
EXPERIMENTUM. XXXVI.
Si Ferrum afflictum forti liberalique Magneti vim magnam acce-perit elevandi aliud Ferrum; tum rursus ducatur super polo Magne-tis debiliorum virium, plurimum de vi accepta priori amittet, multo
? • minus