ÜISSEfcTATlÖ
* 3 *
Magneti apponantur, singulo lateri polari unum, pes B E etiamaccurate tangat inferiorem Magnetis partem; ambo arcte cum Ma-gnete ligentur, qui ita praeparatus, vocatur Armatus Magnes , qua-lem exhib zx. figura 5, Tab. 6 . Hac methodo fere omnis vis Magne-tis, recta ex polis egrediens* intrat in armaturam, ad pedem E F di-rigitur , qui cum inferius sit rotundiufculus, vim condensat in ar-ctius spatium, in quo ea quasi concentrata haeret, ex quo proindemaximum Ferri pondus gestabitur.
Formam armaturae aliam descripsit Gassendus & Cabeus in Thi-los. Mag. Lib. 4. Cap. 44. pag. 408. Magnetem secundum axin per-forando , tum virgam Chalybeam , foramen exquisite complen-tem , transmittendo, haec ex suis extremitatibus magnam virtutemexercet: Nulli tamen auctor sum, ut praestantem Magnetem hoc mo-do perforet, quia magna parspraestantis virtutis exsculpitur, & tan-tum ab uno extremo transmisiae virgae pondus gestatur, sese non ad-juvantibus ambobus polis,uti in nostrd methodo.
Solent in Magnete plurimae anomaliae observari, quas nemo mor-talium facile explicabit,, quamdiu,. quid sit vis Magnetica, ignora-tur ; ecce enim quaenam observavit Cl. Butterfield, memoranteHartsoekero, dari aliquos Magnetes, qui inermes plus, videntur a-gere , quam armati, eludentes ita armati omnem exspecta-tionem : alios, qui inermes adtaodum imbecilles videntur , arma?tos plurimum virtutis possidere. An igitur nonnullorum Magnetumvis facilius per Ferrum transit, aliorum difficilius ? An hoc pendet3 diversa indole Ferri? Ad haec nondum satis attenderunt mortales*& idcirco nihil certi concludi potest,
EXPERIMENTUM LXXI Y.
Magnes, descripto armatus modo, attrahit sustinetque Ferrummulto majoris ponderis applicatum suis pedibus, quam inermis exutroque polo elevaverat.
Est enim mihi Magnes, qui inermis ex singulo polo sustinet cir-citer 5 Ferri Uncias, adeoque ex utroque simul sustineret modo iQUncias? hic autem armatus elevat Libras 7 Ferri.
Utque aliorum testimoniis mea confirmem observata, Mersen-
num