Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
137
JPEG-Download
 

de MAGNETE.

iis

servatum est; habuisse quatuor polos , duos Boreos B, B , duosAustrales M, M: alium examinavi Magnetem , qui in omni fe-re puncto sute superficiei polo donatus videbatur, & circumquaquevim attrahendi fere aequalem exercebat: Verum hi sunt MagnetesAnomali, minima tamen pars eorum duobus gaudet polis sibi directeoppositis, de Regularibus Magnetibus in sequentibus modo agam.

EXPERIMENTUM LXXXI.

Magnes parva: impositus Cymbae ligneae, ut Aquae in vase am-plo innater, jacearquc axe ad horizontemparallelo, se convertet, do-nec suis polis respiciar determinatas caeli plagas, quarum una in hacRegione est utcunque Borea, altera utcunque Australis.

Minus exacte loquuntur , nec accuratas instituerunt observa-tiones , qui Magnetem se ad Boream & Austrum convertere dixe-runt , inferius enim liq uebit, pauca tantum in hoc terrarum orbe nuncdari loca, in quibus Magnes accurate Boream Austrumque spectat,liam sunt modo tres Meridiani ejusmodi hucusque cogniti; sufficiatid annotasse pro hoc Experimento, mox enim prolixius de iis age-mus.

Non requiritur, ut Cymba: innatet Magnes, cujus directionem ex-ploramus , ea enim observatur quoque, suspenso Magnete ex filo seri-ceo tenui,non intorto,sed texto,ejusque axe ad horizontem parallelo:Neque disterentia observatur, sive sit Magnes grandis, sive exiguus,sive unitus, sive in partes dissectus , omnes quippe ejus particulaeeadem directione aguntur.

Definitio. Bolus Magnetis, Boream semperspettans, vocaturBoreus , qui Außro obvertitur polus Australis.

Scbolion. Incertum est, quo tempore Magnetis , & Ferri superipso ducti, directio ad plagas Caeli Boreas & Australes detecta fuit:uti & quando a nautis coepit in usum vocari, aptarique Acus in for-mam Compasti, maritimis accommodati usibus. Probabile est, ali-quem casu primum invenisse Magnetis impositi cymbula:, natantiin Aqua, alterum polum constanter dirigi Boream versus ,alterumAustrum versus: deinde Ferrum Magneti astrictum in simili cym-bula agi eadem directione: postea Ferrum acuta: fuit impositum

S pin-