Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
315
JPEG-Download
 

de TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS.

3*r

tum a viribus Tubi elevatur sursum, manet ergo totus Tubus imple-tus Aqua. 3 0 . si vero AB excedat FC, erit gravitas Aquae ia Tubomajorquam est vis elevans, fFC, quare Aqua ex Tubo AB effluet,evacuabiturque reliqua quae est in vase DE, quemadmodum ope Si-phonis ampli vulgaris contingit.

Corol. Hinc si CFGB sit sipho «qualium crurum, non prius ef-fluet ex eo Aqua, nisi crus CF demergatur sub Aqua ad altitudinemF, tum enim crus alterum tanto profundius descendisse censeri po-test, quemadmodum observavit Hauksbejus in Tbysic. Mech. Ex-pertin.

EXPERIMENTUM VIII.

Maneat idem Sipho^g. x. impletus Aquä, & extrahatur ex va-sculo DE , suspendaturque in Aere, tum Aqua manebit suspensa iuutroque crure, nec effluet, quamvis BA excedat FC.

EXPERIMENTUM IX.

Sed quando orificium C attingit modo Aquam, nec ei immergi-tur , illico Aqua incipit effluere ex A, formans parvas guttas,quamvis longitudo AB sit notabiliter minor quam CF.

EXPERIMENTUM X.

Sit Sipho bicruralis ABGFC, fig. x. cujus crus FC sit 4 linear.GA 6 linearum, imponatur crus longius GA Aquae, & breviuscrus FC extra eam emineat , adseendet Aqua sursum , superatflexuram FG , descenditque usque ad oram breviorem C ad quamhaerebit, nulla effluente gutta.

Iterum hic patet, quanta sit differentia phaenomenorum in siphoni-bus amplioribus & capillaribus: Simulae enim posito siphone am-pliori Aquae pleno , crus longius imponitur Aquae, haec relin-quens crus brevius retrogreditur, & flexuram superando descenditin longius, effluitque omnis.

Si vero ex crure breviori , posito Tubo capillari, efflueret A-

Rr x qua