Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
316
JPEG-Download
 

DISSERTATIO

qua, haberetur mobile perpetuum , quod diu incassum quaesitumfuit a Philosophis.

EXPERIMENTUM XI.

Si utrique extremo siphonis CFG A fig. i. applicatur Aqua si-mul nihil ingreditur ab alterutra parte Tubum, impediente hocAere intus contento: adeoque vis elevans Aquam in his Tubisnon videtur esie tanta, ut Aerem vel tantillum in se condensarepossit, quod an pendeat ab immobilitate Aeris per Tubos, an quiaAer repellat valide Aquam, hic determinare nolo.

EXPERIMENTUM XII.

Praeparavi Tubum Capillarem incurvatum in modum arcus ABC,fig. z. Tab. XII. in medio B erat prominentia sed aperta: extremi-tate A Aquae immissL elevabatur haec usque ad B , cavitatemqueimplebat , superficiem vero ad B acquirebat cavam, supra quam,tanquam supra ponticulum Aqua transcendebat, fluens versus C,atque ex ea elabebatur.

Hunc ita praeparaveram, ut viderem an Aqua ex B non elabere«tur, dum simul fluit versus C, sed effluit nihil: quare ad oram Bdatur vis elevans Aquam, haud aliter quam obtinet in A.

EXPERIMENTUM XIII.

Fiat, ut in fig. 4. Tab. XII. sipho inaequalium crurum admo-dum inflexus ACB, sitque latus BC duos pollices longus: DB sit jpollice longior, proinde tantopere infra oram A. immissa hac AAquae, repit liquor per omnes flexuras, descenditque usque ad B ,sed effluit ex B nihil. Si vero B immitatur Aquae, haec itidemadseendit per C usque ad A , ubi stat immota, neque ex A ulla e-labitur gutta.

Coro/. Sive ergo sit sipho capillaris inflexus admodum; vel crura duorecta possideat, eosdem edit effectus.

_ Scholton. Quantum non abludunt phaenomena Tuborum Ca-

pilla-